Latin
v
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum v
Unproofread scanNot analysed yet
Quacunque patent maria &ubicunque Sol lucet, id omne vestrae sulcant carinae, neque finitur aut sistitur earum cursus, nisi ubi ipsa desinit natura. Si quis numerum spectet, ill tantus est, ut si quidquid in Europa est navigiorum confluat, summa tamen haec ad Batavicarum navium frequentiam non accedat. Tot &tantae sint licet classes populi vestri, neminem tamen laedunt nisi prius lacessitae. Per vadunt &perscrutantur omnes angulos &recessus Oceani non in damnum cujusquam, sed in suam &simul universi humani generis utilitatem. Tametsi vero Nautae vestri vigiliis &industria sua illud jam dudum consecuti videantur, ut longe felicius quàm aliae gentes maria percurrant, &vulgaris sit opinio, Oceanum nullas classes pacatiori vultu excipere, quam quae ex vestris solvunt oris, fieri tamen aliter vix potest, inter tot navium millia &tot nauticorum myriades, quin conjuncta navigationi mala aliquando subsequantur.