Latin
JS. VOSSIUS
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum ix
Unproofread scanNot analysed yet
Nullas hic siderum influentias, ut vocant, aut occultas qualitates aut magnetismos invenias, omnia ad Solem &aquarum refero libramentum. Nullum quoque hic motum adstrue seu Marium seu Ventorum, quem non infinitis pene nautarum testimoniis &experimentis possim comprobare si necessitas exigat; ita ut hac saltem in parte nihil à me temere adfirmatum fuisse audeam polliceri. Vnum si tantum concesseris, Solem nempe calefacere, &ut alia corpora, ita etiam aquam exinde dilatari, &hoc pacto motum effici, ultra non est quod postulem, reliqua enim sponte sua consequentur. Quod si tamen aliquid sit quod me fugerit, aut non satis exacte explicuerim, maximopere te rogatum velim, ne mihi ignotas &lubricas adeo tentanti vias vitio vertatur si in tanta rerum circumstantia alicubi impingam, aut à recta aliquantum recedam semita. Quam incertae &fluxae sint humanae de hac materia cogitationes, ne ipsi quidem diffitentur Scriptores, adeoque non desunt qui propria quoque commenta Griphos &Aenigmata adpellarint. Quantumvis vero difficilis fueris, mi Lector, aequiorem tamen te fore confido, quam ut haec nostra eodem velis traducere titulo, ac me operam ludere &meras promere conjecturas existimes. Si quid igitur dignum auribus &adprobatione observasse visi fuerimus, ultra à te nihil exigam, efficiesque ut facile concoquamus secus sentientium judicia.