Latin
JS. VOSSIUS
Isaac Vossius, De motu marium et ventorum viii
Unproofread scanNot analysed yet
JS. VOSSIUS. Vamvis nesciam, mi Lector, quo te compellare debeam titulo, eo tamen te alloquor, qui &consuetudini &aequitati maxime mihi conveniens videtur. Verum tantum abest ut putem plerosque vestrûm aequos &benevolos mihi fore, ut etiam nunc non deesse cognoverim, qui sub specie honoris &benevolentiae scriptis nostris clanculum insidientur, &malignos jamdudum acuant dentes, ut tabidi &virosi pectoris adflatu quoscunque etiam diligentiae nostrae partus priusquam in lucem prodeant aut enecent, aut saltem mutilos &invisos reddant. Forsitan exspectas ut magno apparatu talibus obvius procedam, &tam insignem injuriam ultum eam: sed vero longe falleris si sic existimas, neque enim è re mea videtur ut contra illos accingar, qui non mihi, sed ipsi veritati bellum inferre meditantur. Nisi enim nobis imponunt amici nonnulli, vivit in quibusdam Academiis genus quoddam hominum, qui jurejurando se mutuo obstrinxere, ut nullam veritatem si qua à nobis veniat admittant. Licet ipsi inter se non eadem sentiant, in eo tamen conveniunt ut pleraque nostra, etiam non intellecta, meros errores &meras adpellent imposturas. An non merito ridendus sim, si de iis velim vindictam sumere qui sibi ipsis oculos eruunt &voluntariam accersunt caecitatem? Profecto si nostri nominis odio ipsam quoque velint odisse veritatem, nec illis pejus, nec mihi melius quod imprecer habeo, quam ut moribus &ingenio suo semper fruantur, &me quam maximo semper odio pergant persequi. Vt vero ad te veniam, Lector candide, haud opus apud te longa praefatione, quum etiam absque ea non ingratam fore sperem hanc nostram opellam, quam si non omnino probaveris, animum saltem &institutum non improbabis. In argumento, quod hic tractandum suscepi, non secutus sum aliorum exemplum, qui multa supponunt quae neque sunt, &quamvis esse fingantur implicant potius quam solvunt difficultates quae paßim sese offerunt.