Latin
Part 1, Fragmentum Ex Veteri Editione
Isidore of Seville, Appendix 2-5
Unproofread scanNot analysed yet
i. Hoc loco necessariam est exponere quemadmodum gradus cognationis nuinereniur. Qua in re in primis admonendi sumus quæ cognationum aliae supra numerantur, aliae infra, aliae ex transverso, quæ etiam a latere dicuntur. Superior cognationes parentum, inferior liberorum. Ex transverso fratrum, lororumve. eorumque qui ex his progenerantur, et consequenter patrui, amitae, avunculi, materteræ, et superior quidem, et inferior cognatio a primo gradu incipit, at ea quae ex transverso numerantur, a secundo; primo gradu est supra pater; infra, filius, filia. Secundo supra avus, avia; infra nepos, neptis; ex transverso frater et soror. Tertio supra proavus, proavia; infra, pronepos, proneptis; ex transverso fratris sororisque filius, filia; et consequenter pa. truus, amita, avunculus, matertera. Patruus cst patris frater, quod Græce Πάτρως vocatur. Avunculus est matris frater, quod apud Græcos proprie μήτρως appellatur, et promiscue Otio; dicitur. Amita est pairis soror, matertera vero est mairis soror; utraque θεία, vel apud quosdam τηθίς appellatur.