Latin
Part 1, * Professio Fidei
Isidore of Seville, Appendix 59
Unproofread scanNot analysed yet
Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, et in Spiritum sanctum Deum. Non tres deos, sed Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum colimus, et confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium, nec eumdem qui ipse sibi Pater sit, ipse et Filius. Sed Patrem esse qui genuit, Filium esse qui genitus est, Spiritum vero sanctum non genitum, neque ingenitum, non creatum, neque factum, sed de Patre et Filio procedentem, Patri, et Filio coaeternum, et coaequalem, et cooperatorem. Quia acri. ptum est: ET SPIRITU ORIS EJUS OMNIS VIRTUS EORUM. Et alibi: EMITTE SPIRITUM TUUM, ET CREABUNTUR, ET RENOVABIS FACIEM TERRÆ. Ideoque in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti unum confitemur Deum. Quia nomen est potestatis Deus. non proprietatis. Proprium nomen est Patri Pater, et proprium nomen est Filio Filius. et proprium nomen est Spiritui Spiritus sanctus. Et in hac Trinitate unum Deum credimus. Qui ex uno Patre, eo quod eat unius cum Patre naturae, est uniusque substantiæ, et unius potestatis. Pater genuit Filium, non voluntate, nec necessitate, sed natura. Filius ultimo tempore ad nos salvandos, et implendas Scripturas descendit a Patre. Et conceptus est de Spiritu sancto, et natus ex Maria virgine carne, anima, et sensu; hoc est, perfectum suscepit hominem. : Von amisit quod erat, sed cæpit esse quod non erat. Non Dium mutabitem, sed Deum permanentem, ita tamen ut perfectus in suis sit, et verus, in hominis. Nam quod Deus erat, homo natus operatur ut Deus, ut homo moritur, ut Deus resurgit. Qui, devicto imperio diaboli, cum ea carne qua natus est, et passus, et mortuus fuerat, et resurrexit, ascendit ad Patrem, sedetque ad dexteram ejus in gloriam. Qui semper habuit quod habet. In cujus morte et sanguine credimus emundatos not ab eo, resuscitandosque die novissima in hac carne qua nunc vivimus et habemus; consecuturos ab ipso aut vitam æternam, præmium boni meriti, aut pænam pro peccatis aeterni supplicii recepturos. Hæc lege, hæc retine, huic fidet animam subjuga, Christo Domino; et vitam consequeris, et præmium.