Latin
Part 1, Ad caput 24 ejusdem libri
Isidore of Seville, Appendix 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
Praejndicium possessioni invito vel inscio domino imponi non posse, et jure, et legum auctoritatibus decantatur. Si coloni, quos bona fide quisque possederit, ad alios fugæ vitio transeuntes, necessitatem conditionis propriam declinare tentaverint, bone fidei possessori primum opOrtet celeri reformatione succurri, et tunc causa originis et proprielatis agitari; originarins colonos nullis privilegiis, nulla dignitate, nulla census auctoritate excusari praecipimus, sed amputatis omnibus quae aliquoties per gratiam sunt elicita, domino, vel fundo, esse reddendos.