Latin
26 to 32
Isidore of Seville, Appendix 26-2-32
Unproofread scanNot analysed yet
Beatissimus Hieronymus in commentariis Zachariae ita sic dicit: Festi autem dies in veteri lege isti sunt: Dies Azymorum phase quarta: decima die mensis primi est, quando luna plenissima ab ejecto fermento agnus immolatur. Dies Pentecosten est, in quo verticem montis Sina lex data est Moysi, et in qua de frugibus primis panes offerebant propositionis. Dies Sabbatorum est, in quo otium celebratur in lege, et in quo manna in deserto non licebat colligere. Dies Neomeniarum celebratione novæ lunæ. Semper enim Judæi in mensium principio, hoc est, prima luna, dicm festum agebant, sed idcirco in principio mensis hoc faciebant, quia, deficiente luna, tempus finitur, et iterum nascente incipitur. Dies Tubarum, septimi mensis principium est, quando Judcei solemnitatem agentes, ad quati tuba canebant, et plurima offerebant sacrificia, quam per singulos menses. Dies Scenopegiæ est mense septimo quintodecima die menia, in quo tubernaculorum solemnitatem veteres celebrabant. Scenopegia enim taberbacula interpretantur. Dies Jejuniorum quarto mense Julio est, septimo decimo ejusdem mensis die, quando Moyses, descendens de monte, tabulas legis confregit, et iti cu etiam die et Nabuchodonosor urbis Jerusalem,Muros primus destrixit.