Latin
Part 1, Etymologiarum
Isidore of Seville, Appendix 8-5
Unproofread scanNot analysed yet
Solidus numerus est qui longitudine et altitudine continetur, ut sunt pyramides, qui in modum flammae consurgunt, ita. Cubus, ut sunt tesseræ, ita. Sphæræ, quibus est aequalis undique rotunditas, ita. Sphæricus autem numerus est, qui, a circulato nomero multiplicatus, a se inchoat, et in se convertitur. Quinquies quini, bisquinquies. Hic circulus, dum in se ipsum multiplicatus fuerit, facit sphæram, id est, quinquies xxv, CXXV.