Latin
Part 1, Etymologiarum
Isidore of Seville, Appendix 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Inter arithmeticam autem et geometricam, fit musicam, hoc interest. Ut medium invenias in arithmeiicam, primo sic quaeris: conjungis extrema, et dividis, et facis medium, ut puta, fac extrema esse vi et XII; simul jungis, et faciunt x et vm; partiris media, et facis IX, quod est analogicum arithmeticæ, ut medium quot monadibus superat primum, his superetur ab extremo. Superant enim novem sex triusmonadibus, his superatur a duodecim. Secundum geometriam vero ita quaeris, extrema muhiplicata tantum faciunt quantum et media duplicata, ut puta sex et duodecim multiplicata faciunt septuagies dipondios, media VIII et IX multiplicata tantumdem faciunt.