Latin
Book 15, lines 15.1.43-15.1.8
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 15.1.43-8
Not analysed yet
XII. DE AEDIFICIIS RVSTICIS. [1] Casa est agreste habitaculum palis atque virgultis arundinibusque contextum, quibus possint homines tueri a [vi] frigoris vel caloris iniuria. [2] Tugurium casula est quam faciunt sibi custodes vinearum ad tegimen sui, quasi tegurium, sive propter ardorem solis et radios declinandos, sive ut inde vel homines vel bestiolas, quae insidiare solent natis frugibus, abigant. Hunc rustici capannam vocant, quod unum tantum capiat. [3] Tescua quidam putant esse tuguria, quidam loca praerupta et aspera. [4] Magalia aedificia Numidarum agrestium oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinae sunt, sive rotunda in modum furnorum. Et magalia dicta quasi magaria, quia 'magar' Punici novam villam dicunt, una littera commutata L pro R, magalia, magaria.
XIII. DE AGRIS. [1] Ager Latine appellari dicitur eo quod in eo agatur aliquid. Alii agrum ex Graeco nominari manifestius credunt. [2] Vnde et villa Graece coragros dicitur. Villa a vallo, id est aggere terrae, nuncupata, quod pro limite constitui solet. [3] Possessiones sunt agri late patentes publici privatique, quos initio non mancipatione, sed quisque ut potuit occupavit atque possedit; unde et nuncupati. [4] Fundus dictus quod eo fundatur vel stabiliatur patrimonium. Fundus autem et urbanum aedificium et rusticum intellegendum est. [5] Praedium, quod ex omnibus patrifamilias maxime praevidetur, id est apparet, quasi praevidium; vel quod antiqui agros, quos bello ceperant, ut praedae nomine habebant. [6] Omnis autem ager, ut Varro docet, quadrifarius dividitur: aut enim arvus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est aptus arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut florus, quod sunt horti apibus congruentes et floribus. Quod etiam Vergilius in quattuor libros Georgicorum secutus est. [7] Rura veteres incultos agros dicebant, id est silvas et pascua; agrum vero, qui colebatur. Nam rus est quo mel, quo lac, quo pecus haberi potest; unde et rusticus nominatur: haec agrestium prima et otiosa felicitas. [8] Seges ager est in quo seritur; unde et Vergilius (Georg. 1,47):
Illa seges demum votis respondet avari
agricolae.