Latin
Book 15, lines 15.1.47-15.1.48
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 15.1.47-48
Not analysed yet
[9] Conpascuus ager dictus qui a divisoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter vicinis. [10] Alluvius ager est quem paulatim fluvius in agrum reddit. [11] Arcifinius ager dictus est qui a certis linearum mensuris non continetur, sed arcentur fines eius obiectu fluminum, montium, arborum; unde et in his agris nihil subsicivorum intervenit. [12] Novalis ager est primum proscissus, sive qui alternis annis vacat novandarum sibi virium causa. Novalia enim semel cum fructu erunt et semel vacua. [13] Squalidus ager quasi excolidus, quod iam a cultura exierit; sicut exconsul, quod a consulatu discesserit. [14] Vliginosus ager est semper uvidus. Nam humidus dicitur qui aliquando siccatur. Vligo enim humor terrae est naturalis, ab ea numquam recedens. [15] Subseciva sunt proprie quae sutor de materia praecidens quasi supervacua abicit. Inde et subsiciva, agri quos in pertica divisos recusant quasi steriles vel palustres. Item subseciva quae in divisura agri non efficiunt centuriam, id est iugera ducenta. [16] Area dicitur tabularum aequalitas. Dicta autem area a planitie atque aequalitate; unde et ara. Alii aream vocatam dicunt quod pro triturandis frugibus eradatur, vel quod non triturentur in ea nisi arida. [17] Pratum est cuius feni copia armenta tuentur, cui veteres Romani nomen indiderunt ab eo quod protinus sit paratum, nec magnum laborem culturae desideret. Prata autem esse quae secari possunt. [18] Paludes dictae a Pale pastorali dea, quod paleam, id est pabula, nutriant iumentorum.
XIV. DE FINIBVS AGRORVM. [1] Fines dicti eo quod agri funiculis sint divisi. Mensurarum enim lineae in terrarum partitione tenduntur ut dimensionis aequalitas teneatur. [2] Limites appellati antiquo verbo transversi, nam transversa omnia antiqui lima dicebant; a quo et limina ostiorum, per quae foris vel intus itur, et limites, quod per eos in agros foris eatur. Hinc et limus vocabulum accepit, cingulum quo servi publici cingebantur obliqua purpura. [3] Termini dicti quod terrae mensuras distinguunt atque declarant. His enim testimonia finium intelleguntur, et agrorum intentio et certamen aufertur. [4] Limites maximi in agris duo sunt: cardo et decumanus. Cardo, qui a septentrione directus a cardine caeli est; nam sine dubio caelum vertitur in septentrionali orbe. Decumanus est qui ab oriente in occidentem per transversum dirigitur, qui pro eo quod formam X faciat decumanus est appellatus. Ager enim bis divisus figuram denarii numeri efficit. [5] Arca ab arcendo vocata: fines enim agri custodit eosque adire prohibet. Trifinium dictum eo quod trium possessionum fines adstringit. Hinc et quadrifinium, quod quattuor. Reliqui limites angustiores et inter se distant inparibus intervallis et nominibus designatis.