Latin
Book 17, lines 17.1.54-17.1.60
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 17.1.54-60
Not analysed yet
[24] Cunctis enim arboribus prior se flore convestit, et ad inferenda poma arbusta sequentia praevenit. Abellanae ab Abellano Campaniae oppido, ubi abundant, cognominatae sunt. Haec a Graecis Ponticae appellantur, eo quod circa Ponticum mare abundant. [25] Castaneam Latini a Graeco appellant vocabulo. Hanc enim Graeci KASTANIAN vocant, propter quod fructus eius gemini in modum testiculorum intra folliculum reconditi sunt, qui dum eiciuntur quasi castrantur. Haec arbor simul ut excisa fuerit, tamquam silva expullulare consuevit. [26] Ilex ab electo vocata; huius enim arboris fructum homines primum ad victum sibi elegerunt. Vnde et poeta:
Mortales primi ructabant gutture glandem.
Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui homines glande vixerunt. [27] Suberies arbor, ex qua validissimus cortex natatorius extrahitur. Et ideo appellata suberies, eo quod fructus eius sues edunt. Porcorum enim sunt alimenta, non hominum; et dicta suberies, quasi subedies. [28] Fagus et esculus arbores glandiferae ideo vocatae creduntur, quod earum fructibus olim homines vixerunt cibumque sumpserunt escamque habuerunt. Nam esculus ab esca dicta; fagus vero a Graeco vocabulum traxit: FAGEIN autem Graece comedere dicitur. [29] Xyliglycon, quam Latini corrupte siliquam vocant, ideo a Graecis tale nomen accepit, eo quod ligni eius fructus sit dulcis. KSULON quippe dicunt lignum, GLUKU dulce. Huius arboris pomo sucus expressus acacia a Graecis dicitur. [30] Pistacia, quod cortex pomi eius nardi pistici odorum ruferat. [31] Pinus arbor picea ad acumine foliorum vocata; pinnum enim antiqui acutum nominabant. Pinum autem aliam PITUN, aliam Graeci PEUKEN vocant, quam nos piceam dicimus, eo quod desudet picem. Nam et specie differunt. In Germaniae autem insulis huius arboris lacrima electrum gignit. Gutta enim defluens rigore vel tepore in soliditatem durescit et gemmam facit, de qualitate sua et nomen accipiens, id est sucinum, eo quod sucus sit arboris. Pinus creditur prodesse cunctis quae sub ea seruntur, sicut ficus nocere omnibus. [32] Abies dicta quod prae ceteris arboribus longe eat et in excelsum promineat. Cuius natura expers est terreni humoris, ac proinde habilis atque levis habetur. De qua Vergilius (Georg. 2,68):
Et casus visura marinos;