Latin
Book 17, lines 17.1.62-17.1.70
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 17.1.62-70
Not analysed yet
quia ex ea naves fiunt. Hanc quidam Gallicum vocant propter candorem. Est autem sine nodo. [33] Cedrus, quam Graeci KEDROS vocant, quasi KAIOMENESDRUOS UGRON, id est arboris humor ardentis, cuius folia ad cypressi similitudinem respondent. Lignum vero iucundi odoris est et diu durans, nec a tinea umquam exterminatur. De qua Persius (1,42):
Et cedro digna locutus;
scilicet propter durabilem perpetuitatem: unde et in templis propter diuturnitatem ex hoc ligno lacunaria fiunt. Huius ligni resina cedria dicitur, quae in conservandis libris adeo est utilis ut perliniti ex ea nec tineas patiantur nec tempore consenescant. Nascitur in Creta, Africa atque Syria. [34] Cyparissus Graece dicitur quod caput eius a rotunditate in acumen erigitur. Vnde et KONOS vocatur, id est alta rotunditas. Hinc et fructus eius conus, quia rotunditas eius talis est ut conum imitetur: unde et (Virg. Aen. 3,680) 'coniferae cyparissi' dicuntur. Huius lignum cedro pene proximam habet virtutem; templorum quoque trabibus aptum, inpenetrabili soliditate numquam oneri cedit, sed ea qua in principio fuerit firmitate perseverat. Antiqui cypressi ramos prope rogum constituere solebant, ut odorem cadaverum, dum urerentur, opprimerent iucunditate odoris sui. [35] Iuniperus Graece dicta sive quod ab amplo in angustum finit, ut ignis, sive quod conceptum diu teneat ignem; adeo ut si prunae ex eius cinere fuerint opertae, usque ad annum perveniant; TUR enim apud Graecos ignis dicitur. Iuniperus autem alia parva, alia magna est. [36] Ebenus in India et Aethiopia nascitur, qui caesus durescit in lapidem. Cuius lignum nigrum est et cortex levis, ut lauri; sed Indicum maculosum est in parvulis distinctionibus albis ac fulvis: Aethiopicum vero, quod praestantius accipitur, in nullo est maculatum, sed est nigrum, lene et corneum. Est autem Mareotica palus in India, unde ebenus venit. Lucanus (10,117):
Ebenus Mareotica,
inquit. Ebenus autem crepundiis inligatur ut infantem visu nigra non terreant. [37] Platanus a latitudine foliarum dicta, velquod ipsa arbor patula sit et ampla; nam PLATUS Graeci latum vocant. Expressit huius arboris Scriptura et nomen et formam dicens (Eccles. 24,19): 'Quasi platanus dilatatus sum in plateis.' Est autem tenerissimis foliis ac mollibus et vitium similis. [38] Quercus, sive quernus, quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus responsa praecanere, arbor multum annosa; sicut legitur de quercu Mambre, sub qua habitavit Abraham, quae fertur usque ad Constantis regis imperium per multa saecula perdurasse. Huius fructus galla appellatur. Ex quibus una agrestis OMFAKITES dicta, parva forma, sed firmo corpore atque nodoso, quae medicaminibus et incaustis adhibetur; altera BALANOS, lenis ac levis et nimium perforata, lucernarum tantum usibus necessaria. [39] Fraxinus vocari fertur quod magis in aspera loca montanaque fraga nascatur. Hinc per derivationem fraxinus, sicut a monte montanus. De quo Ovidius (Metam. 10,93):