Latin
5.1.12 to 5.1.20
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 5.1.12-20
Not analysed yet
XI. QVID SC1TA PLEBIVM. [1] Scita sunt quae plebes tantum constituunt; et vocata scita quod ea plebs sciat, vel quod sciscitatur et rogatur ut fiat. XII. QVID SENATVSCONSVLTVM. [1] Senatusconsultum, quod tantum senatores populis consulendo decernunt. XIII. QVID CONSTITVTIO ET EDICTVM. [1] Constitutio vel edictum, quod rex vel imperator constituit vel edicit. XIV. QVID RESPONSA PRVDENTVM. [1] Responsa sunt quae iurisconsulti respondere dicuntur consulentibus; unde et responsa Pauli dicta. Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri aequitatis, qui institutiones civilis iuris conpositas ediderunt, quibus dissidentium lites contentionesque sopirent. XV. DE LEGIBVS CONSVLARIBVS ET TRIBVNITIIS. [1] Quaedam etiam leges dicuntur ab his qui condiderunt, ut consulares, tribuniciae, Iuliae, Corneliae. Nam [et] sub Octaviano Caesare suffecti consules Papius et Poppaeus legem tulerunt, quae a nominibus eorum appellatur Papia Poppaea, continens patrum praemia pro suscipiendis liberis. [2] Sub eodem quoque imperatore Falcidius tribunus plebis legem fecit, ne quis plus [in] extraneis testamento legaret quam ut quarta pars superesset heredibus. Ex cuius nomine lex Falcidia nuncupata est. Aquilius quoque [legem condidit, quae hactenus Aquilia nuncupatur.] XVI. DE LEGE SATVRA. [1] Satura vero lex est quae de pluribus simul rebus eloquitur, dicta a copia rerum et quasi a saturitate; unde et saturas scribere est poemata varia condere, ut Horatii, Iuvenalis et Persii. Lex novella. XVII. DE LEGIBVS RHODIIS. [1] Rhodiae leges navalium conmerciorum sunt, ab insula Rhodo cognominatae, in qua antiquitus mercatorum usus fuit. XVIII. DE PRIVILEGIIS. [1] Privilegia autem sunt leges privatorum, quasi privatae leges. Nam privilegium inde dictum, quod in privato feratur. XIX. QVID POSSIT LEX. [1] Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: 'Vir fortis petat praemium,' aut vetat, ut: 'Sacrarum virginum nuptias nulli petere liceat,' aut punit, ut: 'Qui caedem fecerit, capite plectatur.' Eius enim praemio aut poena vita moderatur humana.