Latin
5.1.5 to 5.1.11
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 5.1.5-11
Not analysed yet
IV. QVID SIT IVS NATVRALE. [1] Ius autem naturale [est], aut civile, aut gentium. Ius naturale [est] commune omnium nationum, et quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur; ut viri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio, et omnium una libertas, adquisitio eorum quae caelo, terra marique capiuntur. [2] Item depositae rei vel commendatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. Nam hoc, aut si quid huic simile est, numquam iniustum [est], sed naturale aequumque habetur. V. QVID SIT IVS CIVILE. [1] Ius civile est quod quisque populus vel civitas sibi proprium humana divinaque causa constituit. VI. QVID SIT IVS GENTIVM. [1] Ius gentium est sedium occupatio, aedificatio, munitio, bella, captivitates, servitutes, postliminia, foedera pacis, indutiae, legatorum non violandorum religio, conubia inter alienigenas prohibita. Et inde ius gentium, quia eo iure omnes fere gentes utuntur. VII. QVID SIT IVS MILITARE. [1] Ius militare est belli inferendi sollemnitas, foederis faciendi nexus, signo data egressio in hostem vel commissio. Item signo dato receptio; item flagitii militaris disciplina, si locus deseratur; item stipendiorum modus, dignitatum gradus, praemiorum honor, veluti cum corona vel torques donantur. [2] Item praedae decisio, et [pro] personarum qualitatibus et labori iusta divisio; item principis portio. VIII. QVID SIT IVS PVBLICVM. [1] Ius publicum est in sacris et sacerdotibus, in magistratibus. IX. QVID SIT IVS QVIRITVM. [1] Ius Quiritum est proprie Romanorum, quo nulli tenentur nisi Quirites, id est Romani, tamquam de legitimis hereditatibus, de cretionibus, de tutelis, de usucapionibus; quae iura apud alium nullum populum reperiuntur, sed propria sunt, Romanorum et in eosdem solos a constituta. [2] Constat autem ius Quiritum ex legibus et plebiscitis, constitutionibus principum et edictis; sive prudentium responsis. X. QVID SIT LEX. [1] Lex est constitutio populi, qua maiores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt.