Latin
5.1.51 to 5.1.54
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 5.1.51-54
Not analysed yet
XXXVI. DE ANNIS. [1] Annus est solis anfractus, cum peractis trecentis sexaginta quinque diebus ad eadem loca siderum redit. Annus autem dictus quia mensibus in se recurrentibus volvitur. Vnde et anulus [dicitur], quasi annuus, id est circulus, quod in se redeat; [ut] Vergilius (Georg. 2,402): Atque in se sua per vestigia volvitur annus. [2] Sic enim apud Aegyptios indicabatur ante inventas litteras picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. Alii annum dicunt APO TOU ANANEOUSTHAI, id est ab innovatione; renovatur enim semper. [3] Tria sunt autem genera annorum. Aut enim lunaris annus est triginta dierum; aut solstitialis, qui duodecim continet menses; aut magnus, omnibus planetis in eundem locum recurrentibus, qui fit post annos solstitiales plurimos. [4] Aera singulorum annorum est constituta a Caesare Augusto, quando primum censu exagitato Romanum orbem descripsit. Dicta autem aera ex eo, quod omnis orbis aes reddere professus est reipublicae. XXXVII. DE OLYMPIADIBVS ET LVSTRIS ET IVBILEIS. [1] Olympias apud Graecos constituta apud Elidem Graeciae civitatem, Eliis agentibus agonem et quinquennale certamen, quattuor mediis annis vacantibus; et ob hoc Elidum certaminis tempus olympiadem vocaverunt, quadriennio in una olympiade supputato. [2] Lustrum vero est PENTETERIS, id est quinquennium, quod quinto anno dicitur condi propter olympiadas a Romanis; adhuc enim consules, adhuc aera nondum erat. Est enim quinquennale tempus. Ideo vero sic vocatum, eo quod censu per quinquennium in republica peracto urbs Roma lustrabatur. [3] Iubileus interpretatur remissionis annus. Est enim Hebraicus et sermo et numerus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est, quadraginta novem annis texitur; in quo clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur antiqua possessio, debita absolvebantur, confirmabantur libertates. [4] Hunc numerum etiam in diebus Pentecosten et ipsi celebramus post Domini resurrectionem, remissa culpa et totius debiti chirographo evacuato, ab omni nexu liberi suscipientes advenientem in nos gratiam Spiritus sancti.