Latin
5.1.55 to 5.1.57
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 5.1.55-57
Not analysed yet
XXXVIII. DE SAECVLIS ET AETATIBVS. [1] Saecula generationibus constant; et inde saecula, quod se sequantur: abeuntibus enim aliis alia succedunt. Hunc quidam quinquagesimum annum dicunt, quem Hebraei iubileum vocant. [2] Ob hanc causam et ille Hebraeus, qui propter uxorem et liberos amans dominum suum aure pertusa servitio subiugatus, servire iubetur in saeculum, hoc est usque ad annum quinquagesimum. [3] Aetas plerumque dicitur et pro uno anno, ut in annalibus, et pro septem, ut hominis, et pro centum, et pro quovis tempore. Vnde et aetas tempus, quod de multis saeculis instruitur. Et dicta aetas, quasi aevitas, id est similitudo aevi. [4] Nam aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur, quod Graeci vocant AIONAS; quod aliquando apud eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur. Vnde et apud Latinos est derivatum. [5] Aetas autem proprie duobus modis dicitur: aut enim hominis, sicut infantia, iuventus, senectus: aut mundi, cuius prima aetas est ab Adam usque ad Noe; secunda a Noe usque ad Abraham; tertia ab Abraham usque ad David; quarta a David usque ad transmigrationem Iuda in Babyloniam; quinta deinde [a transmigratione Babylonis] usque ad adventum Salvatoris in carne; sexta, quae nunc agitur, usque quo mundus iste finiatur. [6] Quarum decursus per generationes et regna ita inspicitur. XXIX. DE DESCRIPTIONE TEMPORVM. [1] Prima aetas in exordio sui continet creationem mundi. Primo enim die Deus [in] lucis nomine condidit angelos; secundo in firmamenti appellatione caelos; tertio in discretionis vocabulo speciem aquarum et terrae; quarto luminaria caeli; quinto animantia ex aquis; sexto animantia ex terra et hominem, quem appellavit Adam. Prima aetas. [2] Adam ann. CCXXX genuit Seth, a quo filii Dei. [CCXXX]. Seth ann. CCV genuit Enos, qui coepit invocare nomen Domini. [CCCCXXXV]. Enos ann. CXC genuit Cainan. [DCXXV]. Cainan ann. CLXX genuit Malalehel. [DCCXCV]. Malalehel ann. CLXV genuit Iareth. [DCCCCLX]. [3] Iareth ann. CLXII genuit Enoc, qui translatus est. [MCXXII]. Enoc ann. CLXV genuit Matusalam. [MCCLXXXVII]. [4] Matusalam ann. CLXVII genuit Lamech. [MCCCCLIV]. Lamech ann. CLXXXVIII genuit Noe. Arca aedificatur. [MDCXLII]. Noe autem ann. DC factum est diluvium. [IIMCCXLII] [Noe vero D cum esset annorum genuit tres filios, Sem, Cham et Iaphet. Cuius sexcentesimo vitae anno factum est diluvium. Sunt autem ab Adam usque ad cataclismum anni IIMCCLII]. Secunda aetas. [5] Sem [cum esset annorum C] ann. II post diluvium genuit Arfaxat, a quo Chaldaei. [IIMCCXLIV]. Arfaxat ann. CXXXV genuit Sala, a quo Samaritae et Indi. [IIMCCCLXXIX]. Sala ann. CXXX genuit Heber, a quo Hebraei. [IIMDIX]. [6] Heber ann. CXXXIV genuit Falec. Turris aedificatur [hoc tempore divisae sunt linguae et per orbem terrae facta est dispersio in aedificatione turris]. [IIMDCXLIII]. Falec ann. CXXX genuit Ragau. Dii primum adorantur. [IIMDCCLXXIII]. Ragau ann. CXXXII genuit Seruc. Regnum inchoat Scytharum. [IIMDCCCCV]. Seruc ann. CXXX genuit Nachor. [7] Regnum Aegyptiorum nascitur. [IIIMXXXV]. Nachor ann. LXXIX genuit Thara. Regnum Assyriorum et Siciniorum exoritur. [IIIMCXIV]. Thara ann. LXX genuit Abraham. Zoroastres magicam repperit. [IIIMCLXXXIV]. Tertia aetas. [8] Abraham ann. C genuit Isaac et Ismahel, a quo Ismahelitae. [IIIMCCLXXXIV]. Isaac ann. LX genuit Iacob. Argivorum regnum inchoat. [IIIMCCCXLIV]. Iacob ann. XC genuit Ioseph. Phoroneus Graeciae leges dedit. [IIIMCCCCXXXIV]. Ioseph ann. CX. [9] Graecia segetes habere coepit. [IIIMDXLIV]. Hebraeorum [in Aegypto] servitus ann. CXLIV. Athlans astrologiam invenit. [IIIMDCLXXXVIII]. Moyses ann. XL. Hebraei litteras habere coeperunt. [IIIMDCCXXVIII]. [10] Iosue ann. XXVII. Ericthonius in Troia [primus] quadrigam iunxit. [IIIMDCCLV]. Gothonihel ann. XL. Catmus litteras Graecis dedit. [IIIMDCCXCV]. Aoth ann. LXXX. Fabulae fictae [sunt]. [IIIMDCCCLXXV]. Debbora ann. XL. Apollo [medicinae artem invenit] citharam repperit. [IIIMDCCCCXV]. [11] Gedeon ann. XL. Mercurius lyram condidit. [IIIMDCCCCLV]. Abimelech ann. III. Chorus in Graecia inventus. [IIIMDCCCCLVIII]. Tola ann. XXIII. Priamus regnavit in Troia. [IIIMDCCCCLXXXI]. Iair ann. XXII. Carmentis Latinas litteras repperit. [IVMIII]. Iepte ann. VI. Hercules flammis se iniecit. [IVMIX]. Abessa ann. VII. Alexander Helenam rapuit. [IVMXVI]. [12] Abdon ann. VIII. Troia capta est. [IVMXXIV]. Samson ann. XX. Ascanius Albam condidit. [IVMXLIV]. Eli [sacerdos] ann. XL. Arca testamenti capitur. [IVMLXXXIV]. Samuhel et Saul ann. XL. Homerus fuisse putatur. [IVMCXXIV]. Quarta aetas. [13] David ann. XL. Carthago a Didone conditur. [Gad, Nathan et Asaph prophetaverunt.] [IVMCLXIV]. Salomon ann. XL. Templum Hierosolymis aedificatur. [IVMCCIV]. [14] Roboam ann. XVII. Regnum Israhel et Iuda dividitur. [IVMCCXXI]. Abia ann. III. Sub quo Abimelech pontifex fuit. [IVMCCXXIV]. Asab ann. XLI. Achias, Amos, Ieu, Iohel [et Azarias] prophetaverunt. [IVMCCLXV]. [15] Iosaphat ann. XXV. Prophetavit Helias, Abdias, et Micheas. [IVMCCXC]. Ioram ann. VIII. Prophetavit Helias et Heliseus. [IVMCCXCVIII]. Ochozias ann. I. Helias rapitur. [IVMCCXCIX]. Athalia ann. VII. Ionadab sacerdos claruit. [IVMCCCVI]. [16] Ioasann. XL. Heliseus moritur. [IVMCCCXLVI]. Amasias ann. XXIX. Carthago condita. [IVMCCCLXXV]. Ozias ann. LII. Olympias a Graecis instituitur. [IVMCCCCXXVII]. Ioathan ann. XVI. Romulus nascitur. [IVMCCCCXLIII]. [17] Acaz ann. XVI. Roma conditur. [IVMCCCCLIX]. Ezechias ann. XXIX. Senatus Romae fit. [IVMCCCCLXXXVIII]. Manasses ann. LV. Sibylla Samia claruit. [IVMDXLIII]. Amon ann. XXI. Census primum agitur. [IVMDLV]. [18] Iosias ann. XXXII. Thales philosophus agnoscitur. [IVMDLXXXVII]. Ioachim ann. XI. Nabuchodonosor Iudaeam capit. [IVMDXCVIII]. Sedechias ann. XI. Templum Hierosolymis incensum est. [IVMDCIX]. Quinta aetas. [19] Hebraeorum captivitas ann. LXX. Iudith historia conscribitur. [IVMDCLXXIX]. Darius ann. XXXIV. Iudaeorum captivitas solvitur. [IVMDCCXIII]. Xerxes ann. XX. Sophocles et Euripides tragoedi celebrantur [celeberrimi ac insignes habentur]. [IVMDCCXXXIII]. [20] Artaxerxes ann. XL. Esdras incensam legem renovat. [IVMDCCLXXIII]. Darius [qui et Nothus] ann. XIX. Haec aetas habuit Platonem [IVMDCCXCII]. Artarxerxes ann. XL. Hester historia expletur. [IVMDCCCXXXII]. [21] Artarxerxes [qui et Ochus] ann. XXVI. Demosthenes et Aristoteles praedicantur. [IVMDCCCLVIII]. Xerxes [Ochi filius] ann. IV. Xenocrates inlustris habetur. [IVMDCCCLXII]. Darius [Arsami filius] ann. VI. Alexander Hierosolymam cepit. [IVMDCCCLXVIII]. [22] Alexander [Macedo] ann. V. [Alexander] Asiam obtinuit. [IVMDCCCLXXIII]. Ptolomaeus ann. XL. Macchabaeorum liber inchoat primus. [IVMDCCCCXIII] Philadelphus ann. XXXVIII. Septuaginta interpretes agnoscuntur. [IVMDCCCCLI]. Euergetes ann. XXVI. Iesus Sapientiae librum conponit. [IVMDCCCCLXXVII]. [23] Philopater ann. XVII. Macchabaeorum secundi libri historia. [IVMDCCCCXCIV]. Epiphanes ann. XXIV. Romani Graecos obtinuerunt. [VMXVIII]. Philometer ann. XXXV. Scipio Africam vicit. [VMLIII]. [24] Euergetes ann. XXIX. Brutus Hispaniam subegit. [VMLXXXII]. Soter ann. XVII. Thraces Romanis subiciuntur. [VMXCIX]. Alexander ann. X. Syria [a] Romanis subiecta est. [VMCIX]. [25] Ptolomaeus ann. VIII. Rhetorica ars Romae coepit. [VMCXVII]. Dionysius ann. XXX. Pompeius Iudaeam capit. [VMCXLVII]. Cleopatra ann. II. Aegyptus Romanis subditur. [VMCXLIX]. Iulius [Caesar] ann. V. Hic prior monarchiam tenuit. [VMCLIV]. Sexta aetas. [26] Octavianus ann. LVI. Christus nascitur. [VMCCX]. Tiberius ann. XXIII. Christus cruci figitur. [VMCCXXXIII]. Gaius Caligula ann. IV. Matthaeus Evangelium [suum] scripsit. [VMCCXXXVII]. Claudius ann. XIV. Marcus Evangelium edidit. [VMCCLI]. [27] Nero ann. XIV. Petrus et Paulus necantur. [VMCCLXV]. Vespasianus ann. X. Hierosolyma a Tito subvertitur. [VMCCLXXV]. [28] Titus ann. II. Hic facundus et pius fuit. [VMCCLXXVII]. Domitianus ann. XVI. Iohannes in Pathmos relegatur. [VMCCXCIII]. Nerva ann. I. Iohannes Ephesum redit. [VMCCXCIV]. Traianus ann. XIX. Iohannes apostolus requiescit. [VMCCCXIII]. [29] Hadrianus ann. XXI. Aquila interpres habetur. [VMCCCXXXIV]. Antoninus [Pius] ann. XXII. Valentinus et Marcion agnoscuntur. [VMCCCLVI]. Antoninus [Verus] ann. XIX. Cataphrygarum haeresis oritur. [VMCCCLXXV]. [30] Commodus ann. XIII. Theodotion interpres habetur. [VMCCCLXXXVIII]. Helius Pertinax ann. I. Nihil habet historiae. [VMCCCLXXXIX]. Severus ann. XVIII. Symmachus interpres habetur. [VMCCCCVII]. [31] Antoninus ann. VII. Quinta editio Hierosolymis invenitur. [VMCCCCXIV]. Macrinus ann. I. Huius brevitas vitae nihil gestorun habet. [VMCCCCXV]. Aurelius ann. III. Sabellius oritur. [VMCCCCXVIII]. [32] Alexander ann. XIII. Origenes insignis habetur. [VMCCCCXXXI]. Maximus ann. III. Iste Germanos vicit. [VMCCCCXXXIV]. Gordianus ann. VII. Hic de Parthis et Persis triumphavit. [VMCCCCXLI]. [33] Philippus ann. VII. Hic primus Christianus imperator fuit. [VMCCCCXLVIII]. Decius ann. I. Antonius monachus claruit. [VMCCCCXLIX]. Gallus ann. II. Novatus haeresim condidit. [VMCCCCLI]. Valerianus ann. XV. Cyprianus martyrio coronatur. [VMCCCCLXVI]. [34] Claudius ann. II. Iste Gothos ab Illyrico expulit. [VMCCCCLXVIII]. Aurelianus ann. V. Iste Christianos persequitur. [VMCCCCLXXIII]. Tacitus ann. I. [Nihil memorabile egit.] [VMCCCCLXXIV]. [35] Probus ann. VI. Manichaeorum haeresis orta est. [VMCCCCLXXX]. Carus ann. II. Iste de Persis triumphat. [VMCCCCLXXXII]. Diocletianus ann. XX. Iste divinis libris adustis, martyria facit. [VMDII]. Galerius ann. II. [Nihil dignum historiae contulit]. [VMDIV]. [36] Constantinus ann. XXX. Nicaena synodus congregatur. [VMDXXXIV]. Constantius ann. XXIV. Anthropomorphitarum haeresis oritur. [VMDLVIII]. Iulianus ann. II. Hic ex Christiano paganus efficitur. [VMDLX]. [37] Iovianus ann. I. Iste iterum Christianus effectus est. [VMDLXI]. Valentinianus ann. XIV. Gothi haeretici efficiuntur. [VMDLXXV]. Gratianus ann. VI. Priscillianus agnoscitur. [VMDLXXXI]. Valentinianus ann. IX. Hieronymus in Bethleem praedicatur. [VMDXC]. Theodosius ann. III. Iohannes Anachoreta claruit. [VMDXCIIl]. [38] Arcadius ann. XIII. Iohannes Chrysostomus floruit. [VMDCVI]. Honorius ann. XV. Augustinus Episcopus claruit. [VMDCXXI]. Theodosius ann. XXVII. Nestorius haeresiarches extitit. [VMDCXLVIII]. [39] Marcianus ann. VI. Chalcedonensis synodus agitur. [VMDCLIV]. Leo maior ann. XVI. Aegyptus errore Dioscori latrat. [VMDCLXX]. Zenon ann. XVII. Acephalorum haeresis orta est. [VMDCLXXXVII]. [40] Anastasius ann. XXVII. Fulgentius Episcopus praedicatur. [VMDCCXIV]. Iustinus ann. VIII. Acephalorum haeresis abdicatur. [VMDCCXXII]. Iustinianus ann. XXXIX. Wandali Africa extinguntur. [VMDCCLXI]. Iustinus ann. XI. Armeni fidem Christi suscipiunt. [VMDCCLXXII]. [41] Tiberius ann. VII. Langobardi Italiam capiunt. [VMDCCLXXIX]. Mauricius ann. XXI. Gothi catholici efficiuntur. [VMDCCC]. Phocas ann. VII. Romani caeduntur a Persis [VMDCCCVII]. [42] Heraclius septimum decimum agitannum. [VMDCCCXXIV]. [Huius quinto et quarto religiosissimi principis Sisebuti] Iudaei [in] Hispania Christiani efficiuntur. [Colligitur omne tempus ab exordio mundi usque in praesentem gloriosissimi Recesvinti principis annum X, qui est aera DCXCVI, ann. VMDCCCLVII]. Residuum sextae aetatis tempus Deo soli est cognitum.