Latin
Book 6, lines 6.1.20-6.1.30
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 6.1.20-30
Not analysed yet
IX. DE CERIS. [1] Cerae litterarum materies, parvulorum nutrices, ipsae (Dracont. Satisf. 63):
Dant ingenium pueris, primordia sensus.
Quarum studium primi Graeci tradidisse produntur. Graeci autem et Tusci primum ferro in ceris scripserunt; postea Romani iusserunt ne graphium ferreum quis haberet. [2] Vnde et apud scribas dicebatur: 'Ceram ferro ne caedito.' Postea institutum ut cera ossibus scriberent, sicut indicat Atta in Satura dicens (12):
Vertamus vomerem
in cera mucroneque aremus osseo.
Graphium autem Graece, Latine scriptorium dicitur. Nam GRAFE scriptura est.
X. DE CARTIS. [1] Cartarum usum primum Aegyptus ministravit, coeptum apud Memphiticam urbem. Memphis enim civitas est Aegyptiorum, ubi cartae usus inventus est primum, sicut ait Lucanus (4,135):
Conficitur bibula Memphitis carta papyro.
[2] Bibulam autem papyrum dixit quod humorem bibat. Carta autem dicta quod carptim papyri tegmen decerptum glutinatur. Cuius genera quam plura sunt. Prima et praecipua Augustea regia, maioris formae in honorem Octaviani Augusti appellata. [3] Secunda Libyana, ob honorem Libyae provinciae. Tertia hieratica dicta [eo] quod ad sacros libros eligebatur, similis Augusteae, sed subcolorata. [4] Quarta Taeneotica, a loco Alexandriae qui ita vocatur, ubi fiebat. Quinta Saitica, ab oppido Sai. [5] Sexta Corneliana, a Cornelio Gallo praefecto Aegypti primum confecta. Septima emporetica, quod ea merces involvuntur, cum sit scripturis minus idonea.
XI. DE PERGAMENIS. [1] Pergameni reges cum carta indigerent, membrana primi excogitaverunt. Vnde et pergamenarum nomen hucusque tradente sibi posteritate servatum est. Haec et membrana dicuntur, quia ex membris pecudum detrahuntur. [2] Fiebant autem primum coloris lutei, id est crocei, postea vero Romae candida membrana reperta sunt; quod apparuit inhabile esse, quod et facile sordescant, aciemque legentiuni laedant; cum peritiores architecti neque aurea lacunaria ponenda in bibliothecis putent neque pavimenta alia quam e Carysteo marmore, quod auri fulgor hebetat et Carystei viriditas reficiat oculos. [3] Nam et qui nummulariam discunt, denariorum formis myrteos pannos subiciunt, et gemmarum sculptores scarabaeorum terga, quibus nihil est viridius, subinde respiciunt, et pictores [idem faciunt, ut laborem visus eorum viriditate recreent]. [4] Membrana autem aut candida aut lutea aut purpurea sunt. Candida naturaliter existunt. Luteum membranum bicolor est, quod a confectore una tinguitur parte, id est crocatur. De quo Persius (3,10):
Iam liber et positis bicolor membrana capillis.