Latin
Book 6, lines 6.1.31-6.1.43
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 6.1.31-43
Not analysed yet
[5] Purpurea vero inficiuntur colore purpureo, in quibus aurum et argentum liquescens patescat in litteris.
XII. DE LIBRIS CONFICIENDIS. [1] Quaedam nomina librorum apud gentiles certis modulis conficiebantur. Breviori forma carmina atque epistolae. At vero historiae maiori modulo scribebantur, et non solum in carta vel membranis, sed etiam et in omentis elephantinis textilibusque malvarum foliis atque palmarum. [2] Cuius generis Cinna sic meminit (11):
Haec tibi Arateis multum invigilata lucernis
carmina, quis ignis novimus aerios,
levis in aridulo malvae descripta libello
Prusiaca vexi munera navicula.
[3] Circumcidi libros Siciliae primum increbuit. Nam initio pumicabantur. Vnde et Catullus ait (1,1):
Cui dono lepidum novum libellum
arido modo pumice expolitum?
XIII. DE LIBRORVM VOCABVLIS. [1] Codex multorum librorum est; liber unius voluminis. Et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod ex se multitudinem librorum quasi ramorum contineat. [2] Volumen liber est a volvendo dictus, sicut apud Hebraeos volumina Legis, volumina Prophetarum. [3] Liber est interior tunica corticis, quae ligno cohaeret. De quo Vergilius sic (Ecl. 10,67):
Alta liber haeret in ulmo.
Vnde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum cartae vel membranarum de libris arborum volumina fiebant, id est conpaginabantur. Vnde et scriptores a libris arborum librarios vocaverunt.
XIV. DE LIBRARIIS ET EORVM INSTRVMENTIS. [1] Librarios antea bibliopolas dictos. Librum enim Graeci BIBLON vocant. Librarii autem iidem et antiquarii vocantur: sed librarii sunt qui et nova scribunt et vetera; antiquarii, qui tantummodo vetera, unde et nomen sumpserunt. [2] Ab scribendo autem scriba nomen accepit, officium exprimens vocabuli qualitate. [3] Instrumenta scribae calamus et pinna. Ex his enim verba paginis infiguntur; sed calamus arboris est, pinna avis; cuius acumen in dyade dividitur, in toto corpore unitate servata, credo propter mysterium, ut in duobus apicibus Vetus et Novum Testamentum signaretur, quibus exprimitur verbi sacramentum sanguine Passionis effusum. [4] Dictus autem calamus quod liquorem ponat. Vnde et apud nautas calare ponere dicitur. [5] Pinna autem a pendendo vocata, id est volando. Est enim, ut diximus, avium. [6] Foliae autem librorum appellatae sive ex similitudine foliorum arborum, seu quia ex follibus fiunt, id est ex pellibus, qui de occisis pecudibus detrahi solent; cuius partes paginae dicuntur, eo quod sibi invicem conpingantur. [7] Versus autem vulgo vocati quia sic scribebant antiqui sicut aratur terra. A sinistra enim ad dexteram primum deducebant stilum, deinde convertebantur ab inferiore, et rursus ad dexteram versus; quos et hodieque rustici versus vocant. [8] Scheda est quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est; et est nomen Graecum, sicut et tomus.