Latin
HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM
Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.75
Not analysed yet
75 Ille autem, de cujus amicitia nihil ambigebatur, violata sacramenti religione, Carthaginem dolo pacis invadit, omnesque opes ejus, excruciatis diverso tormentorum genere civibus, in jus proprium vertit. Deinde Siciliam depraedatur, Panormum obsedit, Arianam pestilentiam per totam Africam intromittit, sacerdotes Ecclesiis pellit, martyres plurimos facit, et juxta prophetiam Danielis, demutatis mysteriis, sanctorum ecclesias Christi hostibus tradidit. Nec jam divini cultus loca, sed suorum esse habitacula jussit.