Latin
HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM
Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.76
Not analysed yet
76 Adversus quem Theodosius Minor, Orientis imperator, bellum paravit, quod ad effectum non venit. Hunnis enim Thraciam Illyricumque vastantibus, exercitus ad Vandalos missus, ad defendendos Thraces Illyrianosque, ex Sicilia revocatur. Majorianus autem imperator de Italia Hispanias veniens, cum in Carthaginiensi provincia aliquantas naves sibi ad transitum adversus Vandalos praeparasset, eas de littore Carthaginiensi commoniti Vandali per proditores arripiunt. Sicque Majorianus, a sua dispositione frustratus, Italiam revertitur, atque, a Ricchimiro patritio fraude circumventus, occiditur.