Latin
Book 1, lines 1.1.109-1.1.121
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.109-121
Not analysed yet
8. 8. Aliud est aliquid fieri posse, aliud fieri necesse esse. Fieri necesse est quod Deus naturis inseruit; fieri autem posse est quod extra cursum inditum naturarum Creator ut faceret, quandoque uoluit, reseruauit.
8. 9. Non ex hoc substantiam habere credendae sunt tenebrae, quia dicit Dominus per prophetam: Ego, Dominus, formans lucem et creans tenebras. Sed quia angelica natura, quae non est praeuaricata, lux dicitur, illa autem quae praeuaricata est, tenebrarum nomine nuncupatur. Vnde et in principio lux a tenebris diuiditur. Sed quia et hos et illos Deus creauit, inde formans lucem et creans tenebras; uerumtamen bonos angelos non tantum creans, sed etiam formans; malos uero creans tantum, non formans. Hoc et de hominibus bonis malisque accipiendum est.
8. 10. Post adnumeratam caeli terraeque creaturam, ideo nominatur in Genesi Spiritus Sanctus, ut, quia superferri eum dici oportebat, ante illa nominarentur quorum Creator Spiritus Sanctus superferri diceretur. Quod et apostolus indicat, dum supereminentem uiam caritatis demonstrat.
8. 11 . Ideo superferri aquis Sanctus dicitur Spiritus quia donum est Dei, in quo subsistentes requiescimus, atque protegendo nos superfertur nobis.
8. 12. Vnaquaeque natura suo pondere nititur. Ignis autem et oleum merito superiora semper appetunt, quia per ipsorum figuram superferri uniuersae creaturae Spiritus Sanctus probatur.
8. 13. Dies prior factus angeli sunt. Quorum propter uni-tatem insinuandam non dies primus, sed dies dictus est unus. Et idcirco ipse repetitur semper in exsecutione creaturae. Qui dies, hoc est natura angelorum, quando creaturam ipsam contemplabatur, quodam modo uesperescebat. Non autem permanendo in eius creaturae contuitu, sed laudem eius ad Deum referens eamque melius in diuina ratione conspiciens, continuo mane fiebat. Si uero permaneret neglecto Creatore in creaturae aspectu, iam non uespera, sed nox utique fieret.
8. 14. Dum se creatura melius in Deo quam in se ipsa nouerit, ipsa sui cognitio, quae maior in Deo est, dies et lux dicitur. Cognitio uero sua in seipsa, ad conpensationem cognitionis illius quae est in Deo, quia longe inferior est, uespera nominatur. Ideoque post uesperam mane fiebat, quia, dum suam in se cognitionem sibi satisfacere non agnosceret, ut se plenius nosse potuisset, ad Deum sese referebat creatura in quo se dies agnoscendo melius fieret.