Latin
Book 1, lines 1.1.123-1.1.133
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.123-133
Not analysed yet
8. 15. Non sic quemadmodum nos transitorie dicimus "fiat aliquid" sic Deus dixitfiat caelum in principio. Illud enim sempiterne in Verbo unico dictum est. Si transitorie dictum est a Deofiat, erat utique creatura aliqua unde iam talis fieret uox. Sed quia, antequam diceretfiat, nulla extitit creatura, ipsud fiat quod dictum est, in aeternitate Verbi, non in uocis sono enuntiatum est.
8. 16. Non septies a Deo uisa septiesque laudata est creatura, quae antequam fieret, perfecte ab illo est uisa; sed dum nos singula uidentes laudamus, tamquam ipse uideat laudetque per nos, sicut illud: Non estis uos qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri. Proinde, sicut ipse per nos loquitur, ita uidet et laudat per nos, sed per se perenniter ac sempiterne uidet, per nos uero temporaliter.
8. 17. Adtende uniuersaliter creaturam in principium ualde bonam uocari, singulariter uero tantum bonam, quia et membra corporis cum sint singula bona, maius tamen bonum faciunt, dum singula omnia ualde bonum corpus efficiunt.
8. 18. Decor elementorum omnium in pulchro et apto consistit. Sed pulchrum esse quod per seipsum est pulchrum, ut homo ex anima et membris omnibus constans. Aptum uero esse ut uestimentum et uictum. Ideoque hominem dici pulchrum ad se, quia non uestimento et uictui est homo necessarius, sed ista homini. Ideo autem illa apta, quia non sibi sicut homo pulchra, aut ad se, sed ad aliud, id est ad hominem adcommodata, non sibimet necessaria. Hoc et de ceteris elementorum naturis dicendum.
8. 19. Cuncta quae sunt et facta sunt, mira ualde sunt, sed consuetudine uiluerunt. Ideoque sic diuina scrutare opera, ut semper ea cogites inmensa.
9. 6. Fecit Deus omnia ualde bona. Nihil ergo natura malum, quando et ipsa quae in creaturis uidentur esse poenalia, si bene utantur et bona et prospera sunt, si male utantur noceant. Ita ergo pendenda est creatura ex nostro usu non bono, non ex sua natura ualde bona.