Latin
Book 1, lines 1.1.313-1.1.323
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.313-323
Not analysed yet
14. 10. Quamuis ordinem nostrae liberationis nescierit diabolus, sciuit tamen quod pro saluatione hominum Christus aduenit, sed quod sua idem nos morte redimeret ignorauit; unde et eum occidit. Nam si ille Christum per mortem redimere humanum genus scisset, non eum utique peremisset.
14. 11. Quod nouerit diabolus pro salute humani generis Christum uenisse euangelii testimonio docetur; quem ut uidit, cognoscendo pertimuit dicens: Quid nobis et tibi, fili Dei? uenisti ante tempus perdere nos.
14. 12. Christus, sicut peccatum quod poena dignum est non admisit, ita poenam peccati nostri suscepit, ut per indebitam poenam suam, debitam ablueret culpam nostram, ut per hoc amitteret diabolus quos reos tenebat, dum unum interficit qui nihil peccati admiserat, ideoque quos iuste tenuit amisit, quia iniuste redemptorem nostrum occidit.
14. 13. Inlusus est diabolus morte Domini quasi auis. Nam ostensa Christus suae carnis mortalitate quam interimeridam ille appetebat, abscondit diuinitatem, ut laqueum quo eum uelut auem inprouidam prudenti inretiret decipula. Nam si innox Christus non occideretur, homo, diabolo per praeuaricationem addictus, non absolueretur.
14. 14. Diabolus, dum in Christo carnem humanitatis inpetit quae patebat, quasi hamo diuinitatis eius captus est qui latebat. Est enim in Christo hamus diuinitas; esca autem caro; linea, genealogia quae ex Euangelio recitatur. Tenens uero hanc lineam Deus Pater est, de quo dicit apostolus: Caput Christi Deus. Et Lucas lineam generationis Christi ab imis ad summa contexens, inchoat a loseph et consummat in Deum, dum dicit: Qui fuit Heli; et perficiens lineam generis dicit: Qui fuit Dei.
14. 15. Idcirco Dominus in infernum descendit, ut his qui ab eo non poenaliter detinebantur, uiam aperiret reuertendi ad caelos, secundum testimonium Esaiae prophetae dicentis: Posuisti profundum maris uiam, ut transirent liberati. Viam quippe Christus in profundum maris posuit, quando in infernum descendens, sanctis iter ad caelos reuertendi monstrauit.