Latin
Book 1, lines 1.1.325-1.1.343
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.325-343
Not analysed yet
14. 16. Sancti ex tempore resurrectionis Christi statim ut de corpore exeunt, mox ad caelestem habitationem ascendunt, quod antiquis patribus non dabatur. Nam ante aduentum saluatoris, quanquam sine poena supplicii, tamen non in caelo, sed in inferno sanctorum animae tenebantur. Pro quibus absoluendis Dominus in infernum descendit.
14. 17. Christus in caelum ascendens discessit quidem carne, sed praesens est maiestate, secundum illud quod ait: Ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem saeculi.
14. 18. Sedet Christus ad dexteram Patris, non ut dexteram corpoream habeat Pater, sed dextera Patris beatitudo est sicut sinistra miseria.
XV. De Spiritu Sancto.
15. 1. Spiritus Sanctus creator est sicut Pater et Verbum, testante propheta: Spiritus Domini fecit me et inspiraculum Omnipotentis uiuificauit me.
15. 2a. Spiritus Sanctus Patris et Filii est, et inde unum sunt Pater et Filius, quia nihil habet Pater quod non habeat Filius. Non enim res una et duorum consubstantialis poterit semel ab eis procedere et simul inesse, nisi unum fuerint a quibus procedit.
15. 2b. Spiritum Sanctum pignus accepit ecclesia, ut per eum uno corpore unum fierent credentes, per quem Pater et Filius unum essentialiter sunt, ipso saluatore ad Patrem dicente: Vt sint unum, sicut et nos unum sumus.
15. 3. Christus non tantum a Patre sed etiam ab Spiritu Sancto se missum testatur, dicente propheta: Accedite ad me, et audite: non a principio in abscondito locutus sum. Ex tempore antequam fieret, ibi eram, et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius.
15. 4. Spiritus Sanctus pro eo quod consolator sit Paraclitus nuncupatur, nam latine paraclisis consolatio dicitur. Et reuera, dum dona sacramentorum distribuit, consolationem animae praebet. Credo equidem quod magnam laetitiam sentit, qui aliquid reuelante Spiritu dicit.
15. 5. Donum Sancti Spiritus in membris ecclesiae singillatim diuiditur, et in singulis singula dona tribuuntur. Christus autem omnem plenitudinem gratiarum habuit, de quo ita legitur: Plenus gratia et ueritate. In Christo ergo omnis plenitudo gratiarum est, nam singulis electis singula tribuuntur dona.