Latin
Book 1, lines 1.1.359-1.1.373
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.359-373
Not analysed yet
16. 2. Ecclesiae propter Christum geminae tribulationes existunt: id est siue quas a paganis pertulit in martyribus, siue quas ab hereticis perfert in diuersis concertationibus. Vtrosque autem per gratiam Dei exsuperat, partim ferendo, partim resistendo.
16. 3. Sancta ecclesia catholica sicut male uiuentes in se patienter tolerat, ita male credentes a se repellit.
16. 4. Sancta ecclesia contra gentilium atque hereticorum peruicaciam summopere sapientiam et patientiam studet, sed exercetur sapientia cum temptatur uerbis, exercetur patientia cum temptatur gladiis. [Nunc enim persecutionibus appetitur, nunc falsis assertionibus lacessitur].
16. 5. Causa prauitatis hereticae doctrinis est propagata ecclesia, nam antea simplici tantumdem fide uigebat. Hereticorum igitur occasione, propagati sunt doctores in fide, et per acumine heresium, ecclesiae magistri creuerunt. Nam tunc clarius manifestatur ueritatis adsertio, quando patuerit quaelibet dissensio.
16. 6a. Sancta ecclesia ideo dicitur catholica, pro eo quod uniuersaliter per omnem sit mundum diffusa. Nam hereticorum ecclesiae in partibus mundi coartantur; haec uero in toto orbe diffusa expanditur, Paulo adtestante apostolo: Gratias, inquit, ago Deo pro omnibus, quia fides uestra adnuntiatur in uniuerso mundo.
16. 6b. Hereses aut in aliquem angulum mundi, aut in unam gentem inueniuntur uersari. Ecclesia uero catholica sicut per totum mundum extenditur, ita et omnium gentium societate construitur.
16. 7. Qui sunt hereses, nisi qui relicta Dei ecclesia priuatas elegerunt societates? De quibus Dominus dicit: Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae uiuae, et effoderunt sibi cisternas dissipatas quae continere non ualent aquas.
16. 8. Causa heresis ob quam rem sit, id est ad exercitationem fidei. Vis uero per quam sit obscuritas est diuinarum scripturarum, in qua caligantes heretici aliud quam se res habet intellegunt; nec esse possunt, quia ipsud quod existunt hereses, iam non sunt. Male enim sentiendo, essentiam non adquirunt; ad nihilum enim tendunt.