Latin
Book 1, lines 1.1.345-1.1.357
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.345-357
Not analysed yet
15. 6. In Spiritu Sancto omnis gratia donorum consistit. Ipse enim prout uult gratiam donorum largitur; aliis dans sermonem sapientiae, aliis scientiae, aliis fidem; atque ita unicuique uirtute Sancti Spiritus, diuisio gratiarum tribuitur, et in omnibus idem unus habetur. Ipse enim etiam ineffabilia docet, quae proferre humanus sermo non potest.
15. 7. Ante aduentum Domini tantum prophetae et pauci ex omni populo iusti donum Sancti Spiritus merebantur. Post aduentum autem Domini, Spiritus Sanctus cunctis est credentibus distributus, iuxta quod per prophetam Dominus loquitur dicens: Et erit in nouissimis diebus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem. Cunctis enim nunc gentibus gratia Sancti Spiritus tradita est, neque in paruis ut in populo Israel, sed in omni credentium multitudine Spiritus Sancti gratia manet.
15. 8. Aliquando non dignis et reprobis dona Sancti Spiritus conferuntur, sicut Sauli data est prophetia et Balaam. Vnde et multi in fine dicturi sunt Domino: Virtutes in tuo nomine fecimus. Quibus dicturus est Dominus: Nescio uos unde sitis.
15. 9. Christi aduentum non tantum plebis iudeae sancti prophetantes expectauerunt, sed fuisse etiam in nationibus plerosque sanctos uiros prophetiae donum habentes, quibus per Spiritum Sanctum Christus reuelabatur et a quibus eius expectabatur aduentus, sicut Iob, sicut Balaam qui Christi utique praedicauerunt aduentum.
15. 10. Conuersio gentium ueteri populo latebat, sed tamen in consilio Dei erat ut fieret. Et tunc a sanctis prophetis occulte per Spiritum Sanctum praedicabatur aduentus Christi, sicut dicit propheta: Cum adpropinquauerint anni, cognosceris; dum aduenerit tempus, ostenderis. Nunc uero reuelatum patet quod tunc carnalibus latebat, spiritalibus uero notum erat; nondum tamen manifeste dicebatur, eo quod tempus ostensionis non esset.
XVI. De ecclesia et heresibus.
16. 1. Gemina est ecclesiae pulchritudo: una quam hic bene uiuendo consequitur, altera per quam illuc ex retributione glorificabitur.