Latin
Book 1, lines 1.1.439-1.1.449
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.439-449
Not analysed yet
XX. De septem regulis legis.
19. 1. Septem esse inter ceteras regulas locutionum sanctarum scripturarum quidam sapientes dixerunt.
19. 2-3. Prima regula est de Domino et eius corpore. Quae de uno aut ad unum loquitur, atque in una persona, modo caput, modo corpus ostendit, sicut Esaias ait: Induit me uestimento salutari quasi sponsum decoratum corona,et quasi sponsam ornatam monilibus suis. In una enim persona duplici uocabulo nominata et caput, id est sponsum, et ecclesiam, id est sponsam, manifestauit. -Proinde notandum in scripturis quando specialiter caput scribitur, quando et caput et corpus, aut quando ex utroque transeat ad utrumque, aut ab altero ad alterum, sicque quid capiti, quid corpori conueniat prudens lector intellegat.
19. 4-5. Secunda regula est de Domini corpore uero etpermixto: [Nam uidentur quaedam unius conuenire personae quod tamen non est unius. ut est illud: Puer meus es tu, Israhel, ecce deleui ut nubem iniquitates tuas. et sicut nebula peccata tiia. Conuertere ad me et redimam te. Hoc ad unum non congruit, -nam alters pars est cui peccata deleuit et cui dicit: Meus es tu, et altera cui dicit: Conuertere ad me et redimam te. Qui si conuertantur. peccata eorum delentur. Per hanc enim regulam] Sic enim ad omnes loquitur scriptura, ut et boni redarguantur cum malis, et mali laudentur pro bonis, sed quid ad quern pertineat, qui prudenter legerit discet.
19. 6. Tertia regula est de littera et spiritu; id est de lege et gratia: lege per quam praecepta facienda admonemur, gratia per quam ut operemur iuuamur. Vel quod lex nontantum historice, sed etiam spiritaliter sentienda sit. Namque et historiae oportet fidem tenere, et spiritaliter legem intellegere.
19. 7-9. Quarta regula est de specie et genere, per quam pars pro toto, et totum pro parte accipitur, ueluti si unius populo uel ciuitati loquatur Deus, et tamen intellegatur omnem contingere mundum. [Sicut in Psalmis: Et adorabunt,inquit, eum filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae gentium ab specie ad genus; per Tyrum enim, uicinum tunc huic terrae ubi prophetia erat, significabat omnes gentes credituras Christo. -Vnde et bene sequitur: Vultum tuum deprecabuntur omnes diuites terrae. Sic et per Esaiam prophetam dum aduersus Assyrium Dominus comminatur dicens: Conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum et Erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclita, sicut subuertit Deus Sodomam et Gomorram. ]Nam licet aduersus unam ciuitatem Babyloniam per Esaiam prophetam Dominus comminetur, tamen dum contra eam loquitur, transit ad genus de specie, et conuertit contra totum mundum sermonem. -Certe si non diceret aduersus uniuersum orbem, non adderet infra generaliter: Et disperdam omnem terram et Visitabo super orbis mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia. Vnde et dicit: Hoc est consilium quod cogitaui super omnem terram, et haec est manus extenta super omnes gentes.