Latin
Book 1, lines 1.1.451-1.1.455
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.451-455
Not analysed yet
19. 10-11. Item postquam sub persona Babyloniae arguit uniuersum mundum, [dicens: Et disperdam, inquit, omnem terram, et uisitabo super urbes mala, et cetera quae sequuntur ad internicionem mundi pertinentia,] rursus ad eandem quasi de genere ad speciem reuertitur, dicens quae eidem ciuitati specialiter contigerunt: Ecce ego suscitabo super eos Medos. Nam regnante Balthasar, a Medis obtenta est Babylonia. -Sic et in onus Aegypti, ex persona eiusdem totum uult intellegere mundum dicendo: Et concurrere faciam Aegyptios aduersus Aegyptios, regnum aduersus regnum cum Aegyptus non multa regna, sed unum habuisse scribatur regnum.
19. 12-13. Quinta regula est de temporibus, per quam aut pars maxima temporis per partem minorem inducitur, aut pars minima temporis per partem maiorem intellegitur. Sicut est de triduo dominicae sepulturae, dum nec tribus plenis diebus ac noctibus iacuerit in sepulchre, sed tamen a parte totum triduum accipitur. -[Item pars a toto, ut est illud: Et erunt dies uitae hominis anni centum uiginti, dum tantum centumusque ad diluuium inueniantur ex quo haec a Domino statuta sunt. ]Vel sicut illud quod quadringentis annis praedixerat Deus filios Israel in Aegypto seruituros, et sic inde egressuros. Qui tamen [quadringentis annis non seruierunt, quia] dominante Ioseph, Aegypto dominati sunt [ubi iterum a pane totum subiungitur, quia] nec statim post quadringentos annos egressi sunt, ut fuerat repromissum, sed quadringentis triginta peractis, ab Aegypto recesserunt.
19. 14-15. [Est et illa de temporibus figura per quam quaedam quae futura sunt, quasi iam gesta narrantur, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea, et diuiserunt sibi uestimenta mea, et his similia, in quibus futura tamquam si iam facta sint, ita dicuntur. Sed cur quae adhuc facienda erant iam facta narrantur? -Quia quae nobis adhuc futura sunt, apud Dei aeternitatem iam facta sunt. Quapropter quando aliquid faciendum esse pronuntiatur, secundum nos dicitur. Quando uero quae futura sunt iam facta dicuntur, secundum Dei aeternitatem accipienda sunt, apud quem iam omnia facta sunt quae futura sunt. ]19. 16-17. Sexta regula est de recapitulatione. [Recapitulatio enim est dum scriptura redit ad illud cuius narratio iam transierat. Sicut cum filios filiorum Noe scriptura commemorasset, dixit illos tuisse in linguis et gentibus suis et tamen postea, quasi hoc etiam in hoc ordine temporum sequeretur: Et erat, inquit, omnis terra labium unum, et uox una omnibus erat. Quomodo ergo secundum suas gentes, et secundum suas linguas erant, si una lingua erat omnibus, nisi quia ad illud quod iamtransierat, recapitulando est reuersa narratio?] -Recapitulatioenim est dum rerum praeteritarum causae futuris miscuntur gestis. Sicut in Genesi, dum sexto die hominem dicit fuisse factum, denuo recapitulat formatum dicens: Formauit Dominus Deus hominem ad imaginem suam. Necnon et ubi expletis omnibus operibus, dum Deum dicit septima die requieuisse, recapitulando subiungit: Istae generationes caeli et terrae, quando creatae sunt, in die qua creauit Deus caelum et terram, et omne uirgultum agri, antequam oriretur super terram; nondum enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram, sed fons ascendebat de terra irrigans uniuersam superficiem terrae. Haec omnia recapitulando in serie narrationis rebus futuris nectuntur, cum intra sex dies etiam haec patrata uideantur.