Latin
Book 1, lines 1.1.465-1.1.477
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.465-477
Not analysed yet
XXII. Symbolo et oratione.
21. 1-2. Fidei symbolum et dominica oratio pro tota lege paruulis ecclesiae ad caelorum regna sufficit capescenda. Omnis enim latitudo scripturarum in eadem oratione dominica et symboli breuitate concluditur. Vnde et propheta Esaias dicit: Adbreuiationem audiui a Domino Deo exercituum super uniuersam terram. Adtendite et audite eloquium meum. -Sed haec adbreuiatio aut illud intellegitur quod Dominus dicit omnem legem et prophetas in duobus praeceptis dilectionis Dei et proximi pendere, aut propter ipsam orationem dominicam uel symboli breuitatem, in quibus, ut praedictum est, omnem scripturarum coarctari latitudinem.
XXIII. De baptismo et communione.
22. 1. Solam ecclesiam catholicam habere baptismum ad salutem Zacharias propheta testatur: In die, inquit, illa erit fons patens domus Dauid, et habitantibus in Hierusalem, in ablutione peccatoris et menstruatae. Domus quippe Dauid et Hierusalem Christi ecclesia est in qua manet fons in ablutione peccatorum. Heretici autem id solum imagi-naria ostentatione faciunt, ideoque illis baptismum non ad remissionem peccatorum, sed ad supplicii testimonium datur.
22. 2. Pro solo reatu originali luunt in inferno nuper nati infantuli poenas, si renouati per lauacrum non fuerint. Proinde cum causa nuper natus damnatur infans, si non regeneratur, quia originis noxietate perimitur.
22. 3. Cur paruuli peccatum originale carentes per baptismum, et necdum proprium habentes delictum, a bestiis poenisque ceteris laniantur? Haec igitur causa est: baptismum enim a poena aeterna, non a praesentis uitae supplicio liberat, quod, si a poena praesenti homines liberarentur per baptismum, ipsud putarent baptismi praemium, non illud aeternum. Ergo, soluto reatu peccati, manet tamen quaedam temporalis poena, ut illa uita feruentius requiratur, quae erit a poenis omnibus aliena.
22. 4. Nullus negat fidelium etiam post baptismum quo peccata delentur, cotidie quamdiu in isto saeculo sumus, ad Deum nos debere conuerti. Quod, quamuis sine intermissione sit cotidie agendum, nunquam tamen fecisse sufficiet.