Latin
Book 1, lines 1.1.457-1.1.463
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.457-463
Not analysed yet
19. 18-19. Septima regula est de diabolo et eius corpore, qua saepe dicuntur ipsius capiti, quae suo magis conueniant corpori. Saepe uero eius uidentur dicta membrorum, et nonnisi capiti congruunt. Sicut in Esaia, ubi, dum contra Babyloniam, hoc est contra diaboli corpus, multa dixisset sermo propheticus, rursus ad caput, id est ad diabolum, oraculi sententiam deriuat dicens: Quomodo cecidisti de caelo Lucifer, qui mane oriebaris? Et cetera [Ex nomine quippe corporis intellegitur caput, ut est illud in euangelio de zizaniis tritico admixtis, dicente Domino: Inimicus homo hoc fecit, hominem ipsum diabolum uocans et ex nomine corporis caput designans. Item ex nomine capitis significatur corpus, sicut in Euangelio dicitur: Duodecim uos elegi, sed unus ex uobis diabolus est, Iudam utique indicans, quia diaboli corpus fuit. Apostata quippe angelus omnium caput est iniquorum, et huius capitis corpus sunt omnes iniqui. Sicque cum membris suis unitus est, ut saepe quod corpori eius dicitur, ad eum potius referatur. Rursum quod illi, ad membra iterum ipsius deriuetur. ]
XXI. De differentia testamentorum.
20. 1-2. Quidam ideo non recipiunt uetus testamentum, pro eo quod aliud in tempore prisco, aliud agatur in nouo, non intellegentes quod Deus quid cuique congruent tempori magna quadam distributione concesserit, sicut in lege imperat nuptias, in euangelio uirginitatem; in lege oculum pro oculo auferri, in euangelio alteram praebere percutienti maxillam. -Sed illa pro tempore fragili populo, ista uero perfecto. Vtroque tamen pro tempore, sua quaeque conuenientia commodans et tamen pro ista mutatione non est credendus Deus mutabilis, sed potius inde admirabilis praedicandus est, quia, manens incommutabilis, quid cuique, ut diximus, tempori commodum ruit, magna cum distributione concessit.
20. 3. Sub ueteri testamento minoris culpae erant peccata, quia in eo non ipsa ueritas sed umbra ueritatis aderat. Nam in testamento nouo praeceptis altioribus manifesta facta quaedam, quae in illo populo umbrae ueritatis deseruierant, deserenda nobis praecipiuntur. Illuc enim fornicatio et retributio iniuriae permissa sunt, nec nocebant; in testamento autem nouo, graui animaduersione damnantur si admittantur.