Latin
Book 1, lines 1.1.65-1.1.77
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.65-77
Not analysed yet
5. 6 bis. Non secundum essentiam, sed secundum similitudinem species ducuntur ad Deum, neque pro substantiae proprietate, sed pro efficientiis causarum. Vnde et creditur Deum nunquam uisibiliter hominibus apparuisse, nisi per adsumptam creaturarum speciem.
5. 7. Falluntur quidam stultorum, dum legunt ad imaginem Dei factum esse hominem, arbitrantes Deum esse corporeum, dum non caro, quod est corpus, sed anima, quod est spiritus, Dei imaginem habeat. Non ergo esse corporis formam in Deum, qui hominem ad imaginem suam fecit, quia mentem, non carnem, ad similitudinem suam creauit. Cogita igitur quale corpus habeat ueritas, et dum non inueneris, hoc est Deus.
5. 8. Facies Dei in scripturis sacris non caro, sed diuina cognitio intellegitur eadem ratione, quia per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo: Ostende nobis faciem tuam, ac si dicatur: da nobis cognitionem tuam.
5. 9. Os Dei unigenitus eius est. Nam sicut pro uerbis quae per linguam fiunt saepe dicimus illa et illa lingua, ita et pro Dei Verbo os ponitur, quia mos est ut ore uerba formentur. Et si uolueris genere locutionis illo demonstrare, quo is qui efficit per id quod efficitur nominatur, bene os pro Verbo ponis, sicut linguam pro uerbis, sicut manum pro litteris.
5. 10. Vestigia Dei sunt qua nunc Deus per speculum agnoscitur. Ad perfectum uero omnipotens repperitur, dum in futurum facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cuius nunc uestigia conprehendere conantur, hoc est, quem uidere per speculum dicitur. Sic et cetera.
VI. Quod Deo nulla temporum successio adscribatur.
6. 1a. Omnia tempora praecedit diuina aeternitas, nec in Deo praeteritum, praesens futurumue aliquid creditur, sed omnia praesentia in eo dicuntur, quia aeternitate sua cuncta conplectitur. Alioquin mutabilis est Deus credendus, si ei successiones temporum adscribuntur.