Latin
Book 1, lines 1.1.79-1.1.91
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.79-91
Not analysed yet
6. 1b. Si semper aliqua essent cum Deo tempora, non esset tempus, sed esset aeternitas, nec mutarentur tempora, sed starent.
6. 2-3. Praesens, praeteritum et futurum nostrum est habere, non Domini: uerbi causa, dicimus pro praesens: "teneo codicem", pro praeterito "tenui", pro futuro "tenebo". Vniuersitatem uero Deus tenet, et pro tenuit et tenebit "tenet" dicitur. -Sed nec ipsorum angelorum decessio accessioue est temporum. Nam duas esse in creaturis res quarum uicissitudo temporum non ualet: angelis scilicet propter quod incommutabili inhaerent Creatori, siue materiae illius informi: priusquam ex ea omnia ista quae temporaliter iam uoluuntur formarentur, nec ipsi utique ualebat tempus. Tempus igitur non ad eas creaturas quae supra caelos sunt, sed ad eas quae sub caelo sunt pertinere: non enim angelis accedunt tempora uel succedunt, sed nobis qui sub caelo uersamur in hoc infirmo mundo.
VII. De temporibus.
7. 1. Nulla ante principium mundi fuisse tempora, quia, dum sit ipsud tempus creatura, in principio tamen mundi factum esse credendum est. Ideo ergo principium dicitur, quod ex ipso coepit rerum uniuersarum exordium.
7. 2. Nullum spatium corporaliter habent tempora, quia ante abscedunt paene quam ueniant. Ideoque in rebus nullus status est temporum, quia celeri creaturae motu mutantur. Nec centum anni unum tempus est, nec unus annus unum tempus est, nec unus mensis unum tempus est, nec dies, nec hora, quia dum haec omnia particulis accedunt suis et decedunt, quomodo unum dicendum est quod non simul est?
7. 3. Vtrum sit praeteritum futurumue tempus sicut praesens, et si est, scire oportet ubi est. Sed aduerte quod cuncta, et futura et praeterita et praesentia, in animo sunt potius requirenda.
7. 4. Tria ista, praeterita, praesentia et futura, in animo tantum inueniri: praeterita reminiscendo, praesentia contuendo, futura expectando. Speramus igitur aduenientia, intuemur praesentia, recolimus transeuntia. Haec non ita in Deum sunt, cuius simul omnia adsunt.