Latin
Book 2, lines 2.1.227-2.1.243
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.227-243
Not analysed yet
11. 10. Qui sanctum uirum imitatur, quasi exemplar aliquod intuetur, seseque in illo, quasi in speculo, praespicit, ut adiciat quod deesse uirtutis agnoscit. Minus enim seipsum homo ex semetipso considerat, sed dum alterum intendit, id quod minus est luminis adicit.
11. 11. Perfectorum est iam uirorum non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam ueritatem intuendo, ad cuius imaginem facti sunt, iustitiam operare. Hoc indicat quod scribitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quia ipsam intellegendo imitatur diuinitatem ad cuius factus est similitudinem. Iste ergo tantus est ut non egeat hominem demonstratorem iustitiae, sed ipsam contemplando imitetur iustitiam.
11. 12. Exempla sanctorum quibus aedificatur homo, uarias consectare uirtutes: humilitatis ex Christo, deuotionis ex Petro, caritatis ex Iohanne, obedientiae de Abraham, patientiae de Isaac, tolerantiae de Iacob, castimoniae de Ioseph, mansuetudinis de Moyse, constantiae de Iosue, benignitatis de Samuhel, misericordiae de Dauid, abstinentiae de Danihel, sic et cetera facta priorum quo labore, quo moderamine, quaue intentione uel conpunctione gerantur, uir sanctus imitando considerat.
XII. De compunctione cordis.
12. 1. Conpunctio cordis est humilitas mentis cum lacrimis, exoriens de recordatione peccati et timore iudicii.
12. 2. Illa est conuersis perfectior conpunctionis affectio, quae omnes a se carnalium desideriorum affectus repellit, et intentionem suam toto mentis studio in Dei contemplationem defigit.
12. 3. Geminam esse conpunctionem qua propter Deum anima cuique electi afficitur, id est uel dum operum suorum mala considerat, uel dum desiderio aeternae uitae suspirat.
12. 4. Quattuor esse qualitates affectionum quibus mens iusti taedio salubri conpungitur, hoc est memoria praeteritorum facinorum, recordatio futurarum poenarum, consideratio peregrinationis suae in huius uitae longinquitate, desiderium supernae patriae, quatenus ad eam quantocius ualeat peruenire.
12. 5. Quisque peccatorum memoria conpungitur ad lamenta, tunc Dei se uisitari sciat praesentia, quando ex id quod se admisisse recolit interius erubescit, suoque iudicio paenitendo iam punit. Nam tunc Petrus fleuit, quando in eum Christus respexit. Vnde et psalmus: Respexit, inquit, et commota est, et contremuit terra.