Latin
Book 2, lines 2.1.245-2.1.265
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.245-265
Not analysed yet
12. 6. Gressus Dei sunt, in cor hominis, interior uis, qua bona desideria surgunt ut calcentur mala. Quando ergo ista in corde hominis fiunt, sciendum est tunc esse Deum per gratiam cordi humano praesentem; unde se tunc magis homo acuere ad conpunctionem debet quando sentit et Deum interius operantem.
12. 7. Quo mens hominis iusti ex uera conpunctione rapiatur, et qualiter infirmata reuertatur degustatae lucis magnitudine, illum nosse posse qui iam aliquid exinde gustauit.
12. 8. Sunt qui non ex uera cordis conpunctione sui accusatores fiunt, sed tantum ad hoc esse se peccatores adsignant, ut ex ficta humilitate confessionis locum inueniant sanctitatis.
XIII. De confessione peccatorum et paenitentia.
13. 1. Ex eo unusquisque iustus esse incipit, ex quo sui accusator extiterit. Multi autem e contra semetipsos peccatores fatentur, et tamen semetipsos a peccato non subtrahunt.
13. 2. Magna iam iustitiae pars est seipsum nosse homo quod prauus est, ut ex eo diuinae uirtuti subdatur humilius, ex quo suam infirmitatem agnoscit.
13. 3. Bene se iudicat iustus in hac uita, ne iudicetur a Deo damnatione perpetua. Tunc autem iudicium de se quisque sumit, quando per dignam paenitentiam sua praua facta condemnat.
13. 4. Amaritudo paenitentiae facit animum et sua facta subtilius discutere et dona Dei quae contempsit flendo commemorare. Nihil autem peius quam culpam agnoscere, nec deflere.
13. 5. Duplicem habere debet fletum in paenitentia omnis peccator, siue quia per neglegentiam bonum non fecit, seu quia malum per audaciam perpetrauit. Quod enim oportuit non gessit, et gessit quod agere non oportuit.
13. 6. Ille paenitentiam digne agit, qui reatum suum satisfactione legitima plangit, condemnando scilicet ac deflendo quae gessit, tanto in deplorando profusius, quanto extitit in peccando procliuius.
13. 7. Ille paenitentiam digne agit, qui sic praeterita mala deplorat ut futura iterum non committat. Nam qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi si quis lauet laterem crudum, quem quanto magis elauerit, tanto amplius lutum facit.