Latin
Book 2, lines 2.1.293-2.1.305
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.293-305
Not analysed yet
14. 4-5. Amplius laetatur Deus de anima desperata et aliquando conuersa, quam de ea quae nunquam extitit perdita. Sicut de prodigo filio, qui mortuus fuerat, et reuixit, perierat et inuentus est, de cuius regressu magnum fit gaudium patris. �Non aliter coram Deo et angelis copiosiorem esse gaudium de eo qui a periculo liberatur, quam de eo qui nunquam nouit peccati periculum. Quanto enim contristat res perdita, tanto magis, si fuerit inuenta, laetificat. Sicut in euangelio pastor ille exultat qui perditam ouem inuentam humeris suis gaudens reportat.
14. 6. Nullus desperare debet ueniam etiamsi circa finem uitae ad paenitentiam conuertatur. Vnumquemque enim Deus de suo fine, non uita praeterita iudicat. Hoc quippe et legis testimonio edocetur quod homo de suo extreme iustificetur, quando Deus pro asini primogenita ouem iussit offerri, hoc est inmunditiam uitae prioris mutandam in innocentiam boni finis. Vnde et cauda iubetur offerri in hostiam, id est uitae extrema in paenitentiam.
14. 7. Multi superna respecti gratia in extremis suis ad Deum reuertuntur per paenitentiam et quaecumque mala gesserunt cotidianis fletibus purgant, atque in bonis factis male gesta commutant, quibus iuste totum quod deliquerant ignoscitur, quia ipsi quod male gesserunt paenitendo cognoscunt.
14. 8. In uita hominis finis quaerendus est, quoniam Deus non respicit quales antea uiximus, sed quales circa uitae finem erimus.
XV. De his qui a Deo deseruntur.
15. 1. Deo deserente, nullum paenitere; Deo respiciente sua unumquemque facta uidere et plangere, et unde ceciderit cogitare. Nonnulli autem ita despiciuntur a Deo, ut deplorare mala sua non possint, etiam si uelint.
15. 2. Consilii inmundorum spirituum hoc est, ut quia ipsis negatum est post praeuaricationem regredi ad iustitiam,obserare aditum paenitentiae hominibus cupiant, ne uel ipsi reuertantur ad Deum, eosque socios in perditione habere contendunt, quibuscumque fraudibus insistentes ut aut deserantur a Deo, aut flagelli inmanitate desperent.