Latin
Book 2, lines 2.1.307-2.1.321
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.307-321
Not analysed yet
15. 3. Ingemiscendum est iugiter, et postposita securitate, lugendum ne Dei secreto et iusto iudicio deseratur homo, et perdendus in potestate daemonum relinquatur. Nam reuera, quem Deus deserit, daemones suscipiunt.
15. 4. Dominici contemptores praecepti, statim ut auertuntur a Deo, a malignis spiritibus occupantur, a quibus etiam ut mala faciant persuadentur. Hinc est illud propheticum: Inimicos Dei persequuntur tenebrae, qui intelleguntur daemones. Vnde et in psalmo legitur: Inmissiones per angelos malos.
15. 5. Quidam reproborum in potestate daemonum occulto Dei iudicio et iustissimo rediguntur, Esaia testante: Ipse misit eis sortem et manus eius diuisit eis eam in mensuram, usque in aeternum possidebunt eam.
15. 6-7. Quidam electorum dimittuntur diuina iustitia incedere in errorem peccati, sed tamen miseratione eius reducti denuo conuertuntur. De talibus enim per prophetam Dominus loquitur: Et dimisi eum, et reduxi eum, et reddidi consolationem. �Nonnunquam etiam reuertens Deus hominem quem deseruerat rursus adfligens uisitat, et per lamenta lacrimarum ac paenitentiae adflictionem a peccatis expurgat, dicente Iob ad Deum: Propter superbiam, inquit, quasi leenam capies me, reuersusque mirabiliter me crucias. Reuertens enim Deus hominem cruciat quando quem peccantem deseruerat flagellando iterum uisitat.
15. 8. Malis actibus contra nos amplius caelestem iracundiam nequaquam prouocare debemus; quin potius, si paenitendo digna Deo acta gesserimus, seueritatem eius in clementiam commutabimus. Nam ille qui nos malos tolerat, non dubium est quod conuersis clementer ignoscat. Nam quod seruatur nobis tempus paenitentiae, ut non simul morte obruamur praecipiti, sed detur nobis locus satisfactionis, hoc totum de Dei procedit clementia, ut nos non damnet crudeliter, sed expectet ad paenitentiam patienter.
XVI. De his qui ad delictum post lacrimas revertuntur.
16. 1. Inrisor est, non paenitens, qui adhuc agit quod paenitet, nec uidetur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus.
16. 2. Canis reuersus ad uomitum et paenitens ad peccatum. Multi enim lacrimas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrimas ad paenitentiam et effectum paenitentiae non habere, quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrimas fundunt, nunc uero, reuiuiscente usu, ea quae fleuerunt iterando committunt.