Latin
Book 2, lines 2.1.323-2.1.337
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.323-337
Not analysed yet
16. 3. Qui et praeterita uult plangere, et actionibus saecularibus incubare, iste mundationem non habet. quoniam adhuc agit quae paenitendo deflere possit.
16. 4a. Esaias peccatoribus dicit: Lauamini, mundi estote; lauatur itaque et mundus est qui et praeterita plangit et flenda iterum non admittit. Lauatur et non est mundus qui plangit quae gessit nec deserit, et post lacrimas ea quae fleuerat repetit. Sic denique et alibi animam paenitentem atque iterum delinquentem sermo diuinus increpat dicens: Quam uilis es facta nimis, iterans uias tuas. Quisquis ergo culpas praeteritas plorat, hunc necesse est modum teneat, ut sic admissa defleat, ne iterum flenda com? mittat.
16. 4b. Vae mihi, misero Isidoro, qui et paenitere retro acta neglego, et adhuc paenitenda committo!
XVII. De peccato.
17. 1. Duobus modis peccatum committitur, id est aut ui cupiditatis, aut metu timoris, dum uel quisque uult adipisci quod cupit, uel timet ne incurrat quod metuit.
17. 2. Quattuor modis committitur peccatum in corde, quattuor perpetratur et opere. Admittitur in corde suggestione daemonum, delectatione carnis, consensione mentis, defensione elationis; committitur opere nunc latenter, nunc palam, nunc consuetudine, nunc desperatione. Istis ergo gradibus et corde delinquitur, et opere malitia perpetratur.
17. 3. Tribus modis peccatum geritur, hoc est ignorantia, infirmitate, industria, periculo autem poenarum diuerso. Ignorantiae namque modo peccauit in paradiso Eua, sicut apostolus ait: Vir non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione fuit. Ergo Eua peccauit ignorantia, Adam uero industria, quia non seductus, sed sciens prudensque peccauit; qui uero seducitur quid consentiat euidenter ignorat. De infirmitate autem Petrus deliquit, quando ad metum interrogantis ancillae Christum negauit; unde et post peccatum amarissime fleuit.
17. 4-5. Grauius est infirmitate quam ignorantia quemquam delinquere; grauiusque industria quam infirmitate peccare. Industria namque peccat qui studio ac deliberatione mentis malum agit; infirmitate autem qui casu uel praecipitatione delinquit. Nequius autem et de industria peccant qui non solum non bene uiuunt, sed adhuc et bene uiuentes, si possunt, a ueritate diuertunt. �Sunt enim qui ignoranter peccant et sunt qui scienter. Sunt etiam et qui pro ignorantiae excusatione scire nolunt ut minus culpabiles habeantur; qui tamen seipsos non muniunt, sed magis decipiunt.