Latin
Book 2, lines 2.1.441-2.1.459
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.441-459
Not analysed yet
25. 10. Item nihil iuuat quod inter bonum et malum sensu prudentiore discernimus, nisi opere aut mala cognita caueamus, aut bona intellecta faciamus.
XXVI. De conscientia.
26. 1. Humana conditio dum diuersis uitiositatibus mentem conturbat, etiam ante poenas gehennae per inconditum animae appetitum iam poenas conscientiae patitur.
26. 2. Omnia fugire poterit homo praeter cor suum. Non enim potest a se quisque recedere. Vbicumque enim abierit reatus sui conscientia illum non derelinquit.
26. 3-4. Quamuis humana iudicia subterfugiat omnis qui male agit, iudicium tamen conscientiae suae effugire non potest. Nam etsi aliis celat quod egit, sibi tamen celare non potest, qui plene nouit malum esse quod gessit. Duplex fit ergo in eo iudicium, quia et hic suae conscientiae reatu punitur, et illuc perpetuali poena damnatur. �Hoc enim significat: Abyssus abyssum inuocat in uoce cataractarum. Abyssus enim abyssum inuocare est de iudicio suae conscientiae ire ad iudicium damnationis perpetuae. In uoce cataractarum, id est in praedicatione sanctorum.
XXVII. De intentione mentis.
27. 1. Oculus hominis intentio operis eius est. Si ergo intentio eius bona est, et opus intentionis ipsius bonum est. Alioquin malae intentionis etiamsi bonum in factis opus appareat, bonum iam non est, quoniam ex sua intentione aut probatur bonum, aut reprobatur indignum. Bona est ergo intentio quae propter Deum est; mala uero quae pro terreno lucro aut uana gloria est.
27. 2. Qui opus bonum bona intentione non faciunt, per hoc magis caecantur opere per quod inluminari potuerunt.
27. 3. Vnusquisque bonum opus quod agit intentione bona agat, quoniam pro mala intentione plerumque opus bonum quod agimus perdimus, et minus a culpa uacamus.
27. 4. Saepe quae apud hominum iudicium bona patent, apud examen diligentissimi et acutissimi iudicis reproba deteguntur. Ideoque omnis sanctus ueretur ne forte bonum quod agit pro aliqua animi intentione in oculis Dei reprobum sit.