Latin
Book 2, lines 2.1.461-2.1.481
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.461-481
Not analysed yet
XXVIII. De sensibus carnis.
28. 1-2. Per sensus carnis morbus inrepit mentis. Vnde et per prophetam Dominus dicit: Omnes cognationes terrae ab aquilone uenient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Hierusalem. Regna aquilonis uitia sunt, quae sedes suas in portis ponunt quando per sensus carnis labem animae ingerunt; ideoque in ipsis portis, id est in ipsis sensibus regnant. �Neque enim aliunde peccamus nisi uidendo, audiendo, adtractando, gustando atque tangendo. Vnde et alias dicitur: Intrauit mors per fenestras nostras; et alibi: Et extranei ingrediebantur per portas eius, et super Hierusalem mittebant sortem. Extraneos quippe inmundos esse spiritus, qui tanquam per portas ita per sensus carnis animam inrepunt et eam inlecebrando deuincunt.
XXVIIII. De sermone.
29. 1. Dum quaedam parua uitiorum uerba non euitamus, in magno linguae prolabimur crimine et dum facta quaedam non grauia libere ac sine metu committimus, ad potiora scelera et horrenda peccandi consuetudine labimur.
29. 2. Sicut plerumque multiloquiorum stultitia reprehenditur, ita rursum nimis tacentium uitia denotantur. Illi enim satis laxando linguam in leuitatis uitio defluunt, isti nimis reticendo ab utilitate torpescunt.
29. 3. Inperiti, sicut loqui nesciunt, ita tacere non possunt. Mente enim ineruditi, ore loquaces, uerbis perstrepunt, sensu nihil dicunt.
29. 4. Sicut falsitatis crimen a proficientibus pertimescitur, ita otiosa uerba a perfectis uiris uitantur. Nam sicut ait quidam: Pro otioso uerbo ratio ponitur, pro sermone iniusto poena exsoluitur.
29. 5. Vani sermones in ore christiani esse non debent. Nam sicut malos mores bona conloquia corrigunt, ita praua conloquia bonos mores corrumpunt.
29. 6. Custodia ori ponitur dum quisque non se iustum, sed quod magis uerum est, peccatorem fatetur.
29. 7. Manum super os ponit, qui bonis operibus linguae excessum operit. Manum super os ponit qui malae locutionis culpas bonae actionis uelamine tegit.
29. 8. Loquens quae ad Deum pertinent, nec faciens, etsi inutilis sibi est, audientibus tamen prodest.