Latin
Book 2, lines 2.1.693-2.1.709
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.693-709
Not analysed yet
39. 8. Libido tunc magis quaeritur, dum uidetur. Nam sicut quidam sapiens ait: "Prima fornicationis oculorum tela sunt, secunda uerborum. "Sed qui non capitur oculis, potest uerbis resistere. Sufficit natura ubi adhuc liber affectus est.
39. 9. Qui delectationem refrenat libidinosae suggestionis, non transit ad consensum libidinis. Cito enim resistit operi, qui titillanti non accommodat delectationi.
39. 10. Durius inpugnatur qui usque ad consensionem etsi non usque ad perpetrationem temptatur, quam is qui sola suggestione, pro conditione carnis, temptamentis sollicitatur.
39. 11. Stimuli carnis qui in Paulo excitante Satanae angelo inerant, ex lege peccati erant, quae in membris hominum de necessitate libidinis habitant. Quam reluctantem dum in se expugnat perficitur, et de infirmitate libidinosae titillationis uirtutem suscipit gloriosi certaminis.
39. 12. Seruorum Dei multa certamina de sua carne mouentur; nam quamuis in amore Dei eorum sit inconcussa intentio, mens tamen de carne, quam exterius gestat, interna proelia tolerat. Deus autem, qui haec ad probationem permittit, gratia protegente, suos non deserit.
39. 13. Ideo nonnunquam electi lapsu carnali corruunt, ut a uitio superbiae, qua de uirtutibus tument, sanentur; et qui de uirtutum effectibus existunt superbi ut cadant, carnis uitio humiliantur ut surgant.
39. 14. Antequam perficiatur adulterium in opere, iam adulterium extat in cogitatione. Ex corde enim primum fornicationes sunt auferendae, et non praerumpunt in opere. Hinc est quod per prophetam dicitur: Accingite lumbos uestros super ubera uestra, hoc est in corde libidines resecate, quae ad lumbos pertinent, nam cor super ubera est, non in lumbis.
39. 15. Libidinis inmoderata licentia nescit habere modum. Nam dum se uitiosus animus in explenda fornicatione carne luxuriante laxauerit, nihilominus ad alia nefanda scelera suadentibus daemonibus transit, dumque inmoderate metas pudoris excesserit, crimen criminibus adicit, paulatimque ad deteriora procedit.
39. 16. Non ita suauis est amantium, immo amentium, incerta carnis libido, sicut experta; nec ita delectat fornicatio, dum primum committitur, nam repetita maiorem delectationem ingerit. Iam uero si in usum uenerit, tanto perditis dulcior fit, ut superari difficile sit. Vnde et saepe ex consuetudine delinquendi quasi captiui ad peccandum cum quadam uiolentia trahimur, sensusque nostros contra rectam uoluntatem in nobis rebellare sentimus.