Latin
Book 2, lines 2.1.711-2.1.727
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.711-727
Not analysed yet
39. 17. Si plus oblectat mentem delectatio fornicationis quam amor castitatis, adhuc in homine peccatum regnat. Certe si amplius delectat pulchritudo intimae castitatis, iam non regnant peccata, sed regnat iustitia. Nam non solum de commissa fornicatione peccatum regnat in homine; sed si adhuc delectatur, atque animum teneat, procul dubio regnat.
39. 18. Fornicatio carnis adulterium est, fornicatio animi seruitus idolorum est. Est autem et spiritalis fornicatio secundum quod Dominus ait: Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
39. 19. Omnis inmunda pollutio fornicatio dicitur, quamuis quisque diuersa turpitudinis uoluptate prostituatur. Ex delectatione enim fornicandi uaria gignuntur flagitia, quibus regnum Dei clauditur, et homo a Deo separatur.
39. 20. Inter cetera septem uitia fornicatio maximi est sceleris, quia per carnis inmunditiam templum Dei uiolat, et tollens membra Christi, facit membra meretricis.
39. 21. Maxime per carnis luxuriam humanum genus subditur diabolo quam per cetera uitia. Cum enim ille uariis temptamentis inlectos homines conetur peruertere, magis autem moechandi desiderium suggerit, quia utrumque sexum in hoc uitio amplius aegrotare intendit.
39. 22. Daemones, scientes pulchritudinem esse animae castitatem et per hanc hominem angelicis meritis e quibus illi lapsi sunt coaequari, liuore perculsi inuidiae, iniciunt per sensus corporis opus desideriumque libidinis quatenus a caelestibus deorsum deiectam aninam pertrahant, secumque, quod uicerint gloriantes, ad tartara ducant.
39. 23. Quando inpulsu daemonum mens ad delectationem fornicationis inpellitur, diuini iudicii metus et aeterni tormenta incendii ante oculos proponantur, quia nimirum omnis poena grauioris supplicii formidine superatur. Sicut enim clauus clauum expellit, ita saepe recordatio ardoris gehennae ardorem excludit luxuriae.
39. 24. Quidam in iuuentute luxuriose uiuentes, in senectute continentes fieri delectantur, et tunc eligunt seruire castitati quando eos libido seruos habere contemnit.
39. 25. Nequaquam in senectute continentes uocandi sunt, qui in iuuentute luxuriose uixerunt. Tales non habent praemium quia laboris certamen non habuerunt. Eos enim expectat gloria, in quibus fuerint laboriosa certamina.