Latin
Book 2, lines 2.1.729-2.1.751
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.729-751
Not analysed yet
XL. De continentia.
40. 1. A Deo datur continentia, sed petite et accipietis. Tunc autem tribuitur quando Deus gemitu interno pulsatur.
40. 2a. Praelatam esse uirginitatem nuptiarum. Illud enim bonum, hoc optimum.
40. 2b. Coniugium concessum est, uirginitas admonita tantum, non iussa. Sed ideo tantum admonita quia nimis excelsa.
40. 3. Geminum est bonum uirginitas, quia et in hoc mundo sollicitudinem saeculi amittit, et in futuro aeternum castitatis praemium percipit.
40. 4. Virgines feliciores esse in uita aeterna, Esaia testante: Haec dicit Dominus eunuchis: dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus, nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Nec dubium quod qui casti perseuerant et uirgines angelis Dei efficiantur aequales.
40. 5. Amanda est pulchritudo castitatis. Cuius degustata delectatio dulcior inuenitur quam carnis. Castitas enim fructus suauitatis est, pulchritudo inuiolata sanctorum. Castitas securitas mentis, sanitas corporis; unde et aliquos gentilium gimnicos perpetuam ueneris abstinentiam exercuisse, ne uirtutem libidine frangerent. Luxuriosa namque uita carnem cito debilitat, fractamque celeriter ducit ad senectutem.
40. 6. Omne peccatum per paenitentiam recipit uulneris sanitatem; uirginitas autem si labitur, nullatenus reparatur. Nam quamuis paenitendo ueniae fructum percipiat, incorruptionem tamen nullatenus recipit pristinam.
40. 7. Virgo carne non mente nullum praemium habet in repromissione. Vnde et insipientibus uirginibus Saluator in iudicio ueniens dicit: Amen dico uobis, nescio uos. Vbi enim iudicans mentem corruptam inuenerit, carnis procul dubio incorruptionem damnabit.
40. 8. Nihil prodest incorruptio carnis, ubi non est integritas mentis, nihilque ualet mundum esse corpore eum qui pollutus est mente.
40. 9. Multi sunt reproborum qui carnalis corruptelae contagium nesciunt; qui, sicut infecundi sunt corpore, ita steriles manent et mente operis boni fecunditate. Qui recte de uirginitate gauderent, si aliis prauis operibus non inseruirent.
40. 10. Qui se continentem profitetur et ab aliis terrenis desideriis non subtrahitur, quamuis hunc luxuria carnis non polluat, diuersa tamen mundanae conuersationis operatio maculat.