Latin
Book 2, lines 2.1.831-2.1.851
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.831-851
Not analysed yet
43. 8. Quidam continentes, sicut panem cum pondere edunt, ita et aquam cum mensura sumunt, adserentes ad castimoniam carnis etiam aquae abstinentiam conuenire.
XLIIII. De abstinentia.
44. 1a. Hoc est perfectum et rationabile ieiunium, quando noster homo exterior ieiunat, interior orat.
44. 1b. Facilius per ieiunium oratio penetrat caelum. Tunc enim homo, spiritalis effectus, angelis coniungitur, Deoque liberius copulatur.
44. 2. Per ieiunium etiam occulta mysteriorum caelestium reuelantur diuinique sacramenti arcana panduntur. Sic namque Danihel, angelo reuelante, mysteriorum sacramenta cognoscere meruit. Haec enim uirtus et angelorum manifestationes et eorum adnuntiationes ostendit.
44. 3. Ieiunia fortia tela sunt aduersus temptamenta daemoniorum. Cito enim per abstinentiam deuincuntur. Vnde etiam Dominus et Saluator noster eorum incursus ieiuniis et orationibus praemonet superare dicens: Hoc genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. Inmundi enim spiritus ibi sese magis iniciunt ubi plus uiderint escam et potum.
44. 4a. Sancti, quandiu in huius saeculi uita inhabitant, desiderio superni roris corpus suum aridum portant. Vnde et psalmus: Sitiuit, inquit, in te anima mea quam multipliciter et caro mea. Caro enim tunc Deum sitit, quando per ieiunium abstinet et arescit.
44. 4b. Abstinentia et uiuificat et occidit; uiuificat animam, corpus necat.
44. 5. Saepe abstinentia simulate agitur, ieiunia per hypocrisin exercentur. Quidam enim mira inedia corpus suum laniant, exterminantes, sicut ait euangelium, facies suas ut appareant hominibus ieiunantes. Ore namque pallescunt, corpore adteruntur, cordis alta suspiria ducunt, ante mortem quoque mortiferis se suppliciis tradunt, tantumque miseri laboris exercitium non pro Dei amore, sed pro sola humanae laudis admiratione sectantur.
44. 6. Quidam incredibiliter abstinent, ut hominibus curiosis sancti appareant; sed hoc bonum abstinentiae talibus non est uirtus reputanda sed uitium, quia bona male utuntur.
44. 7. Ieiunium et elemosina in abscondito sese amant, ut solus Deus qui inspicit omnia meritum operum bonorum rependat. Nam qui ea sub populari manifestatione faciunt nequaquam a Deo iustificantur, quia, iuxta sermonem euangelicum, mercedem suam ab hominibus receperunt.