Latin
Book 2, lines 2.1.853-2.1.867
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 2.1.853-867
Not analysed yet
44. 8. Ieiunia cum bonis operibus Deo acceptabilia sunt. Qui autem cibis abstinent et praue agunt, daemones imitantur, quibus esca non est, et nequitia semper est. Ille enim bene abstinet cibis, qui et a malitiae actibus, et a mundi ieiunat ambitionibus.
44. 9. Qui execrationis studio non abstinentiae uoto ab escis carnium se suspendunt, hii potius execrandi sunt, quia Dei creaturam usibus humanis concessam reiciunt. Nihil enim fidelibus inquinatum, nihilque esse iudicatur inmundum, Paulo adtestante apostolo: Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia.
44. 10. Spernitur ieiunium quod in uesperum repletione ciborum reficitur. Neque enim reputanda est abstinentia, ubi fuerit uentris saturitas subsecuta.
44. 11-12. Spernitur ieiunium quod in uesperum deliciis conpensatur, dicente Esaia propheta: Ecce in die ieiunii uestri inuenitur uoluptas. Voluptas enim deliciae intelleguntur. Sicut enim repetitio debiti et lites, et contentio, et percussio, ita et deliciae inprobantur a propheta in ieiunio. �Tota enim die epulas in cogitatione ruminat qui ad explendam gulam uespere sibi delicias praeparat.
44. 13. Non est corporis adhibenda inmoderata abstinentia, ne, dum amplius grauatur caro pondere inediae, nec malum agat postea, nec bene facere incipiat, et quae addicitur ut usum mali careat, simul et boni officium, dum plus premitur perdat. Sollicita igitur discretione carnis est moderanda materies, scilicet ne aut integre extinguatur, aut inmoderate laxetur.
44. 14. Infirmitate carnis nimia praeualente, ad perfectionem pertingere nemo potest, nam quamuis sanctitatis amorem quisque habeat, exequi tamen non ualet operis meritum, cuius intentione cordis deseruire conatur.
44. 15. Corporis debilitas nimia etiam uires animae frangit, mentis quoque facit ingenium marcescere, nec ualet quicquam boni per inbecillitatem perficere.
44. 16. "Ne quid nimis," nam quicquid cum modo et temperamento fit, salutare est; quicquid autem nimis et ultra modum est, perniciosum fit studiumque suum in contrarium uertit. In omni ergo opere modum et temperamentum oportet habere. Nam omne quod excedit periculosum est, sicut aqua quae si nimios imbres praebeat, non solum nullum usum adhibet, sed etiam periculum exhibet.