Latin
Book 3, lines 3.1.105-3.1.117
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.105-117
Not analysed yet
5. 9. Saepe fraus Satanae sanctorum cordibus aperitur, quando, per speciem boni angelum se simulans lucis, dum nititur electos decipere, detegitur atque contemnitur, Sic et uerba fallacis doctrinae sanctos suos Deus facit intellegere, quatenus diabolicum errorem interius cognoscant, ac sollicite caueant.
5. 10. Discretio sanctorumtantaesse debet ut inter bonum et malum praediti ratione diiudicent, ne eos diabolus per speciem boni fallat. Haec est enim percontatio Iosuae dicentis: Noster es, an aduersariorum? Propter hoc et Hieremiae dicitur: si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris. Tunc enim bene de se iudicant sancti, quando eos Deus fallacia daemonum temptamenta facit intellegi.
5. 11. Multi decipiuntur a diabolo, et ignorant se esse deceptos, Oseae prophetae testimonio declarante: Comederunt, inquit, alieni robur eius, et ipse ignorauit. Alieni namque maligni spiritus significantur, qui uirtutes mentis comedunt; sed hoc corda neglegentium non intellegunt.
5. 12. Tamquam inermis diabolus uincitur, quando de aperta iniquitate hominem deprauare conatur; armatus uero tunc incedit, dum per speciem sanctitatis et uirtutis ea quae sancta sunt destruit, quando et qui decipitur sua detrimenta non sentit, sed tamquam sint uirtutes, quae sunt uitia sectatur et diligit.
5. 13. In oculis carnalium diabolus terribilis est, in oculis electorum terror eius uilis est. Ab incredulis ut leo timetur; a fortibus in fide ut uermis contemnitur, atque ad momentum ostensus repellitur.
5. 14. Qui suggestiones diaboli non recipit, in eius insidias minime transit. Namfacile in consequenti opere repellitur, si prima oblectamenta illius respuantur. Diabolus enim serpens est lubricus, cuius si capiti, id est primae suggestioni non resistitur, totus in interna cordis, dum non sentitur, inlabitur.
5. 15. Temptationum diabolicarum initia fragilia sunt, quae, si non caueantur, sed per usum in consuetudinem transeant, in nouissimis fortiter conualescunt, ita ut aut nunquam aut cum difficultate uincantur.