Latin
Book 3, lines 3.1.93-3.1.103
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.93-103
Not analysed yet
5. 3. Non amplius temptat electos diabolus quam Dei uoluntas permittit. Temptando autem, sanctorum profectibus seruit.
5. 4. Etsi nolens, utilitati tamen sanctorum seruit diabolus, quando eos temptationibus suis non decipit, sed potius erudit. Namtemptationes quas ille ad humanum interitum mouet, interdum Christus ad exercitium uirtutum salubri utilitate conuertit.
5. 5-6. Insidiae diaboli atque astutiae, quamuis huc atque illuc, quaerentes quem deuorent, diffundantur, a potestate tamen diuina non egrediuntur, ne tantum noceant quantum malitiose contendunt. Namquando sanctorum uirtustantatolerare potuisset, si superna dispensatio pio moderamine nequitiam daemonum non frenaret? Et licet diabolus temptationem iustorum semper inferre cupiat, tamen, si a Deo potestatem non accepit, nullatenus adipiscere potest quod appetit. Vnde et omnis uoluntas diaboli iniusta est, et tamen, permittente Deo, omnis potestas iusta. Ex se enim temptare quoslibet iniuste appetit, sed eos qui temptandi sunt, et prout temptandi sunt, nonnisi temptari Deus iuste permittit. �Vnde etiam in libris regum de diabolo scriptum est quia spiritus Domini malus inruebat in Saul. Vbi iuste quaeritur: si Domini cur malus? si malus, cur Domini? Sed duobus uerbis conprehensa est et Dei potestas iusta et diaboli uoluntas iniusta. Namspiritus malus per nequissimam uoluntatem, et idem spiritus Domini per acceptam iustissimam potestatem.
5. 7. Diabolus non est inmissor, sed incentor potius uitiorum. Neque enim alibi concupiscentiae fomenta succendit, nisi ubi prius prauae cogitationis delectationes aspexerit; quas si a nobis spernimus, sine dubio ille confusus abscedit, statimque franguntur iacula concupiscentiae eius "contemptaeque iacent et sine luce faces illius."
5. 8a. Sollicite hostis insidias intellegere pariter et cauere Dei seruum oportet; sicque in innocentia uitae existere simplicem, ut tamen oporteat cum simplicitate esse prudentem.
5. 8b. Qui prudentiam simplicitati non miscet, iuxta prophetam, columba est seducta non habens cor. Sed ideo columba, quia simplex, ideo autem cor non habens, quia ignara prudentiae est.