Latin
Book 3, lines 3.1.1079-3.1.1093
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.1079-1093
Not analysed yet
59. 10. Legant prophetam diuites, quorum spes opulentia est, et audiant eum dicentem: Vae qui opulenti estis; quanto enim quisque potentia minor est, tanto magis liber a peccato est. Nampatrimonium grande temptatio est.
59. 11. Plus uenerantur homines in hoc saeculo pro temporali potentia, quam pro reuerentia sanctitatis. Suscipiunt enim quod magis sunt diuites, et quod homines sunt omnino despiciunt.
59. 12. Sunt quidam iusti qui sine laesione cuiusquam suis rebus utuntur. Item sunt quidam diuites humiles, quos non inflat superbia rerum, ueluti plerique fuerunt sancti ueteris testamenti qui et affluebant diuitiis, et tamen humilitate pollebant. At contra, quosdam superbos diuites rerum copia facit elatos, quorum non sunt opes in uitio, sed uoluntas. Namcrimen in rebus non est, sed in usu agentis.
59. 13. Est elatio pauperum quos nec diuitiae eleuant, et uoluntas in eis sola superbia est. His etsi opes desunt, propter mentis tamen tumorem plus quam superbi diuites condemnantur.
59. 14. Securus uult esse diues, pauper esse non uult. Sed quomodo erit diues quietus, quem suis stimulis res ipsae ne careantur semper faciunt inquietum? Et ideo eligit cupiditas inquietum esse et timidum diuitem, quam securum pauco sumptu contentum esse et pauperem.
59. 15. Bona bene utuntur qui diuitias sibi concessas in rebus salutaribus perfruuntur. Bona male utuntur qui aut iuste pro temporali lucro iudicant, aut aliquid boni pro uanae gloriae appetitu faciunt. Mala male utuntur qui noxias cogitationes operibus prauis perficiunt. Bene mala utuntur qui luxuriam carnis coniugali honestate restringunt. Sed sicut malum bene uti bonum est, sic bonum bene uti melius est; et sicut bonum male uti malum est, sic malum male uti pessimum est.
LX. De amatoribus misericordiae.
60. 1. Grauiter in Deum delinquunt qui diuitias a Deo concessas, non in rebus salutaribus, sed in usibus prauis utuntur. Nesciunt enim inpertire pauperibus, oppressis subuenire despiciunt, et inde magis augent delicta, unde redimere debuerunt.