Latin
Book 3, lines 3.1.1095-3.1.1107
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.1095-1107
Not analysed yet
60. 2. Hoc habet tantum bonum possessio praesentium rerum, si uitam reficiat miserorum; praeter hoc, temptatio est mundi lucrum, tantoque maiora supplicia in futurum dabunt, quanto et ipsa maiora sunt: Potentes enim potenter tormenta patiuntur.
60. 3. Terrena omnia seruando amittimus, largiendo seruamus; patrimonium enim retentum perit, manet autem erogatum. Diuenim cum rebus nostris durare non possumus, quia aut nos illas moriendo deserimus, aut illae nos uiuentes deserunt.
60. 4. Pro diuersitate usus alii de rebus mundanis pereunt, quas cupidius rapiunt; alii uero saluantur, dum in eorum pulchritudinem Conditoris pulcherrimam prouidentiam laudantes mirantur; uel dum per misericordiae opus ex eis caelestia bona mercantur.
60. 5. Misericordia a conpatiendo alienae miseriae uocabulum sortita est. Nullus autem in alio misericors esse potest, qui praue uiuendo in se misericors non est: Qui enim sibi nequam est, cui bonus est?
60. 6. Nulla scelera elemosinis posse redimi, si in peccatis quisque permanserit. Tunc autem fructu elemosinarum indulgentia conceditur, quando ab scelerum opere desinitur. Verum est quod peccata omnia misericordiae operibus expurgentur, sed iam caueat peccare qui misericordiam inpertitur. Ceterum nulla est delicti uenia, quando sic praecedit misericordia ut eam sequantur peccata.
60. 7-9. Non est elemosina quae gloriae magis causa quam misericordiae inpertitur intuitu. �Quali enim intentione ab unoquoque largitur, taliter et apud Deum recipitur. Qui ergo hic de bono laudem praesentem appetit, spem perdit et gloriam mercedis in futuro non recipit. �Dum enim causa iactantiae pauper pascitur, etiam ipsud misericordiae opus in peccatum conuertitur.
60. 10. In tantum elemosinarum opera peccata extingunt, atque in tantum ad regnum saeculi futuri proficiunt, ut etiam iudex caelestis in futuro iudicio ueniens in dexteram consistentibus dicat: Esuriui et dedistis mihi manducare; sitiui et dedistis mihi bibere; hospes eram et collegistis me; nudus et operuistis me. Quibus etiam bene praemittitur dicens: Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum uobis regnum. His autem, quos nulla praecedentia elemosinarum facta sequuntur, aeterni iudicis uoce sic dicitur: Esuriui et non dedistis mibi manducare; sitiui et non dedistis mihi bibere. Quibus iuste dicitur: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.