Latin
Book 3, lines 3.1.291-3.1.311
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 3.1.291-311
Not analysed yet
10. 3. Plerique in acumine intellegendi uiuaces existunt, sed loquendi inopia angustantur. Quidam uero in utrisque pollent, quia et sciendi copiam et dicendi efficaciam habent.
XI. De superbis lectoribus.
11. 1. Plerique scientiam acceptam scripturarum non ad Dei gloriam, sed ad suam laudem utuntur, dum ex ipsa scientia extolluntur, et ibi peccant ubi peccata mundare debuerunt.
11. 2. Numquam consequuntur legendo perfectam scientiam adrogantes. Namquamuis sapientes in superficie uideantur, medullitus tamen ueritatis arcana non tangunt, quia superbiae nube praepediuntur. Semper enim superbi legunt, quaerunt et numquam inueniunt.
11. 3. Diuinae legis penetrabilia humilibus et bene ad Deum intrantibus patent; prauis autem atque superbis clauduntur. Namquamuis diuina eloquia in lectione adrogantibus sint aperta, in mysterio autem clausa atque occulta sunt.
11. 4. Dum sermo Dei fidelibus lux sit, reprobis autem ac superbis quodammodo tenebrescit; et unde illi inluminantur, inde isti caecantur.
XII. De carnalibus lectoribus et hereticis.
12. 1-2. Nequaquam legem intellegit qui carnaliter uerba legis percurrit, sed is qui eam sensu interioris intellegentiae praespicit. Namqui litteram legis intendunt, eius occulta penetrare non possunt. �Multi enim, non intellegendo spiritaliter scripturas, nec eas recte sentiendo, in heresim deuoluti sunt atque in multis erroribus defluxerunt.
12. 3. In solis fidelibus religata est lex, testante Domino per prophetam: Signa testimonium, signa legem in discipulis meis, ne eam aul iudaeus intellegat, aut hereticus quia non est Christi discipulus; unitatem quippe pacis quam Christus docuit non sequuntur, de qua idem Dominus dicit: In hoc cognoscent quia mei discipuli estis, si dilectionem inter uos habueritis.
12. 4. Scripturas heretici sano sensu non sapiunt, sed eas ad errorem prauae intellegentiae ducunt; neque semetipsos earum sensibus subdunt, sed eas peruerse ad errorem proprium pertrahunt.
12. 5. Doctores errorum prauis persuasionibus ita per argumenta fraudulentiae inligant auditores, ut eos quasi in laberinto inplicent, a quo exire uix ualent.